Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 53
tionem universalis a singularibus ascendendo.
Unde manifestum est recte tradidisse Arist., II. lib. Prior., cap. xxm, differentiam intersyllogismum et inductionem, quod syllogismus utitur medioad ostendendum extrema uniri inter se; at vero inductio per tertium probat extremum de medio. Quod est dicere syllogismum uti praemissis in quibus assumitur medium unitum extremis, ut per illud probetur uniri extrema inter se. Inductio autem non assumit medium uniens extrema, ad probandum extrema uniri inter se, sed probat extremum, seu praedicatum aliquod convenire alicui subjectocommuni, quia convenit singularibus; aut singularibus convenire, quia convenit communi.
Inquires quotuplexetquinlissit ascensus et descensus. Et dico quod est quadruplex, copulativus, disjunctivus, copulatus et disjunctus. Copulativus ascensus et descensus est quando singularia numerantur per propositiones copulativas, ut: Omnis homo est animal; ergo hic homo est animal, et ille homo est animal, etc. Disjunctivus, quando numerantur per propositiones disjunctivas, ut: Aliquis homo est albus; ergo vel illo homo est albus, vel ille homo est albus, etc. Copulatus ascensus et descensus est quando terminus aliquis per singulares resolvitur complexive numeratas, ut: omnes apostoli Dei sunt duodecim, resolvitur sic: Ille, et ille, etc., sunt duodecim, omnes in una propositione numerando. Disjunctus est quando aliquis terminus resolvitur per suas singulares divisim numeratas in unica propositione; ut si dicas: Omnis homo est animal, illud praedicatum animal resolvitur disjunctim sic: Omnis homo est hoc, vel illud, vel illud animal, ita ut totum disjunctum sit praedicatum. An vero
inductio ex sua formali ratione et propriis meritis sit consequentia formalis, dicemus infra, Quaest. vnr, Art. ii.
CAPUT III.
De ordine et modo resolvendi terminos per ascensum et descensum.
Cum omnis ascensus et descensus versetur a singularibus ad communia et e converso, secundum diversam quantitatem et suppositionem termini, puta quod sit universalis vel particularis, determinate vel confuse supponens, diversimode applicantur ascensus et descensus. Unde duo sunt observanda. Primum: Quis ascensus et descensus debeatur isti, vel illi suppositioni? Alterum: Quis ordo sit immediate vel mediate descendendi, vel ascendendi sub aliquo termino, quod est resolvere illum?
Quantum ad primum, est triplex regula. Prima rTermino supponenti distributive debetur ascensus et descensus copulativus. Secunda: Termino supponenti determinate debetur ascensus descensusque disjunctivus. Tertia: Termino supponenti confuse tantum copulatim, debetur ascensus descensusque copulatus; supponenti vero confuse disjunctim debetur ascensus descensusque disjunctus. An vero possit ascendi disjunctive, statim dicemus. Sed tamen iste ascensus copulatus aut disjunctus non est resolutorius proprie, sed manifestalivus veritatis; aquo enim manet ignotum ponere terminum confuse supponentem, vel disjunctim numeratum; ideo talis terminus simpliciter manet irresolubilis et immobilitates, id est quia non potest moveri et progredi in illo per resolutionem a singularibus ad universalia, vel e contra.
Quantum ad secundum: Quando