Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 54
in propositione sunt plures termini diversimode supponentes, non potest aeque immediate descendi et ascendi sub quolibet illorum. Et ideo ad hoc cognoscendum sunt tres regulae. Prima: Sub termino supponente determinate in ordine ad distributum, prius debet ascendi, quam sub termino distributo; potest tamen immediate descendi sub distributo. Et oppositum est defectus qui vocatur a pluribus determinatis ad unicam determinatam. Itaque ad ascendendum semper est aptior terminus determinate supponens, ad descendendum, terminus distributus; ut si dicas: Aliquis homo non est albus, non bene ascendes immediate sub termino distributo, dicendo: Aliquis homo non est hoc album, neque illud album, ergo aliquis homo non est albus, bene tamen sub termino particulari supponente determinate; poteris tamen immediate descendere sub distributo; et ita, quoad ascensum, est dependens a priori illa resolutione, non quoad descensum.
Secunda regula: Sub termino supponente confuse disjunctim in ordino ad universalitatem antecedentem, non licet descensus disjunctivus, antequam descendatur sub termino universali; bene tamen valet ascensus; ut si dicas: Omnis homo est animal, non valet: Ergo omnis homo est hoc animal, vel illud animal etc.; valet tamen ascensus: Omnis homo est hoc animal, vel: Omnis homo est illud animal, ergo omnis homo est animal. Itaque in descendendo dependet resolutio confusi a resolutione distributi antecedentis. Et oppositum est defectus ab unica distributione ad plures, de quo infra, Gap. xiii.
Tertia regula: Si omnes termini supponant distributive, vel omnes determinate, polest immediate resolutio incipere a quolibet termino in ascensu et descensu, quantum est
ex vi suppositionis, nisi aliunde adsit impedimentum; ut si dicas distributive: Nullus homo est lapis, vel determinate: Aliquis homo est albus, a quocumque incipere potes. Atque ita resolutio terminorum, quoad ascensum, qui deservit probationi veritatis, hunc habet ordinem ut prius resolvatur, id est ascendatur terminus stans determinate, secundo distributus; quoad descensum autem immediate possumus incipere a distributo; a confuso autem non nisi post descensum sub distributo. Et semper intelligitur descensus et ascensus fieri invariatis proprietatibus logicalibus, genere suppositionis, restrictione, ampliatione, appellatione etc. Quod maxime observandum est in terminis complexis, praesertim qui constant ex determinatione et determinabili, in quibus diversitas restrictionis maxime obstat resolutioni immediate vel mediate faciendae, ut postea attingemus agendo de defectibus consequentiarum, et infra, Q. vii, Art. ii.
Denique in relativis sunt duae regulae. Prima: In relativo reciproco non licet facere resolutionem ascensus vel descendus priusquam sub antecedente, quia supponit eadem suppositione qua suum antecedens, vocaturque sigillata suppositio. Secunda: Relativum non reciprocum non habet necessariam dependentiam in sua resolutione ab antecedente; ut si dicas: Omnis homo est animal, et illud est rationale, potest sub ly illud descendi vel ascendi, antequam sub ly omnis homo, vel sub ly animal, sicut in termino posito in propositione distincta.
CAPUT IV.
De syllogismo ejusque materia et forma.
Syllogismus definitur quod est oratio, in qua quibusdam positis et