Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 642

gnitio mensuratur aeternitate; aeternitas autem ambit totum tempus, omnia autem quae sunt in tempore sunt Deo ab aeterno praesentia. Qui discursus, si solum procedit de praesentia objectiva, penitus est inefficax, quia probaret idem per idem: siquidem cum intendat probare quod Deus videt futura ut in seipsis praesentia, quod est habere earum praesentiam in cognitione et objective, id probaret quia sunt in aeternitate objective praesentia, id est cognitioni praesentia, et sic probaret esse praesentia objective, quia sunt praesentia objective.

Et sumitur fundamentum conclusionis ex hoc quod apud omnes convenit notitiam intuitivam debere respicere objectum praesens; visio enim debet attingere res in seipsis, et secundum quod extra videntem sunt, habet se enim intuitiva visio sicut experimentalis cognitio, imo est ipsamet experientia; non est autem intelligibile quod detur experientia nisi de rei praesentia, absens enim ut absens quo modo sub experientia cadere potest? Ex hoc autem quod apud omnes notum est de ipsa visione, deducitur manifeste requiri physicam objecti praesentiam, nec posse intelligi quod sufficiat objectiva. Etenim praesentia rei solum dupliciter cognosci potest: vel in actu signato, ut quidditas quaedam, vel prout exercetur, et afficit ipsam rem, illamque in se reddit praesentem. Et primum deservit abstractivae notitiae, quia proprium est abstractivae cognitionis considerare res per modum quidditatis et naturae, sicque etiam ipsam praesentiam ut rem et quidditatem quamdam considerat, et salvatur abstractiva cognitio etiam respectu praesentiae considerat ut res quaedam est, et ut objectum de quo agatur, ut patet cum modo per discursum vel per fidem intelligo Deum esse praesentem, et animam

meam esse praesentem in me, et tamen nec Deum nec animam video intuitive. Requiritur ergo ad rationem intuitivi secundum, scilicet ut res aliqua attingatur sub ipsa praesentia, ut scilicet ab ipsa praesentia afficitur, et in ipsa re physice exercetur. Si autem sic attingatur praesentia, non potest attingi ut adhuc est intra causas et per modum futuri, nec ut transivit et habet modum praeteriti, quia neutrum est videre rem in seipsa, nec ab ea moveri aut attingi nisi prout in alio, nam futurum sub ratione futuri non potest intelligi nisi in causis in quibus continetur, essentialiter enim futurum dicitur illud quod nondum est extra causas, sed adhuc est intra illas, quae tamen ordinantur ad producendum rem ipsam, igitur implicat cognoscere aliquid ut futurum, nisi prout intra causas, nam hoc ipso quod concipitur in se, et seorsum a causis, desinit concipi ut futurum. Similiter praeteritum ut praeteritum non potest concipi nisi secundum rationem existentiae amissae, ergo jam non concipitur ut in se, quia in se entitatem et existentiam non habet, ergo concipitur praeteritum ut denudatum a praesentia et existentia. Unde non potest repraesentari nisi vel mediante aliquo effectu a se relicto, vel mediante determinatione speciei ad existentiam quam habuit, quod totum est non videre rem in seipsa, secundum esse quod habet in se extra videntem, sed secundum quod continetur in alio, et habitudinem et connotationem dicit ad aliud. Cum ergo intuitiva visio feratur in rem praesentem, secundum quod praesentia afficit rem illam in se, et non prout in alio continetur, vel prout cognoscitur praesentia ipsa ut res quaedam et quidditas est, manifestum relinquitur quod intuitio fertur in praesentiam physicam ut physice se tenet ex parte objecti, et non so-