Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 643

Ium ut objective est praesens potentiae; hoc enim quod est objective esse presens, salvatur etiam in notitia abstractiva, quae cognoscere potest praesentiam non ut praesentialiter terminantem notitiam, sed ut contentam, vel deductam ex aliquo principio, sive repraesentatam ut quidditas quaedam est, ut quando modo cognoscimus abstractive Deum esse praesentem nobis.

Ex quo colligitur optime Cajetanum, i p., quaest. xiv, art. ix, posuisse duas conditiones ut aliquid dicatur visum. Prima, quod praesentialiter objiciatur videnti, id est per praesentiam non ut contentam in alio, sed ut afficientem rem ipsam in se. Secunda, quod res visa habeat esse extra videntem, quod etiam D. Thomas posuit in iii, dist. xiv, supra cit.; hoc est non sufficit quod habeat esse intra videntem per intentionalem repraesentationem sui, sed etiam habeat esse extra videntem, quod est esse physicum ad quod terminetur notitia.

Quod si petas quaenam est implicatio, quod Deus infundat alicui repraesentationem rei futurae, verbi gratia, Antichristi, ut in se futurus est, et secundum esse distinctum a causis, cum ordine tamen et habitudine ad causas, sicut ipsae res existentes etiam ad causas suas dicunt habitudinem; ad hoc respondebimus in solutione primi argumenti, infra.

Secunda conclusio. Implicat quod in sensu exteriori inveniatur notitia abstractiva, sive notitia de re absenti.—In hac conclusione conveniunt Gonimb. supra relati, licet valde differant in ratione reddenda, et absolute existimant divinitus posse sentire rem physice absentem, dummodo repraesentetur ut praesens. Sed nostra conclusio communior est inter auctores, praesertim Thomistas; et videri ,potest D. Thomas iii p., q.

Ixxvi, art. vii, et in iv, dist. x, q. x, art. rv, q. i. Et quidem de facto constat non posse videri rem absentem, quia sensus externi debent accipere species ab objectis: si autem objecta praesentia non sint ipsis sensibus, non possunt illos movere, et species immittere, ergo saltem ad hoc requiritur praesentia objecti physica. Deinde in sensibus requirentibus physicum contactum ad sensationem, ut tactus, et gustus, manifestum est essentialiter requiri physicam praesentiam objecti, quia requiritur contactus per quem intrinsece fit ipsa sensatio. Contactus autem essentialiter requirit pnesentiam contactorum, quia non potest fieri inter res distantes; ergo multo minus inter absentes, quia omne absens in re est distans. Quod si aliquis tangat non rem ipsam, sed aliquid loco illius, tunc non dicitur rem illam tangere, sed id quod loco illius subrogatur, sicut qui habet linguam infectam humore amaro, humorem illum gustat potius quam saporem alterius rei, quae sibi amara videtur, unde amaritudo quam sentit praesens est.

De reliquis vero sensibus id etiam probatur. Tum a posteriori, quia omnis cognitio sensus est experimentalis et inductiva, cum in illam ultimo resolvatur certitudo intellectus; repugnat autem quod experientia fiat circa rem absentem, quia quamdiu absens est indiget alio medio quo accipiatur ejus cognitio: ergo adhuc deest aliquid ad experientiam, quia experientia sistit in ipsa re, secundum quod est in seipsa, sic enim experientiae subjicitur quando in seipsa attingitur. Tum etiam a priori, quia exterior cognitio sensus necessario debet terminari ad aliquod objectum, non ut intra se repraesentatum, ergo ut extra se positum; quod autem ponitur extra videntem physicam exigentiam ha-