Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 644
bet, vel si non existit, hoc ipso sensus carebit objecto terminante, atque adeo non habebit objectum circa quod versetur, quod implicat. Min. vero prob.: quia sensus externi non formant idolum, ut in ipso perficiatur cognitio tanquam in termino intrinseco, ut latius probandum est in libris de Anima. Quod ideo est quia res quae sentiuntur extra ipsum sensum sunt in actu ultimo sensibiles, sicut color per lucem fit ultimate visibilis, unde non indiget aliqua specie expressa, ut in illa reddatur objectum in actu ultimo sensibili formatum. Nec rursus pertinet ad sensus externos memoria, ut recordentur rerum absentium, sicut sensus interiores, ergo nulla est in illis ratio formandi speciem expressam, seu verbum. In hoc ergo principio tanquam in radice fundatur impossibilitas cognoscendi rem absentem per sensum externum, ne careat objecto terminante, supposito quod intus non format speciem, in qua cognitio terminetur.
Solvuntur argumenta.
Primo arguitur: Potest salvari notitia intuitiva sine praesentia physica objecti, sed solum cum objectiva: ergo non requiritur praesentia physica. Antecedens probatur multis exemplis. Primo, quia potest Deus producere speciem repraesentantem futurum, v. g., Antichristum sicut est in se, et cum tanta evidentia et certitudine sicut si esset praesens; imo probabile est Christum Dominum per scientiam infusam intuitive vidisse futura: ergo poterit dari intuitiva cognitio, quae repraesentet aliquid absens. Antecedens probatur, quia nulla est implicatio quod repraesentetur tale futurum in seipso, magis quam quod repraesentetur praeteritum, cujus tamen datur species proprie repraesentativa praeteritu.
Deinde, quia illa species, quam Antichristus emittet ex se, quando erit praesens, potest a Deo produci independenter ab Antichristo : ergo tunc repraesentabitur Antichristus intuitive, antequam sit in se. Et idem est de speciebus angebcis, quae infunduntur illis antequam res sint productae, et sine ulla variatione sui repraesentant res, sive existant, sive non existant: ergo semper repraesentant intuitive. Nam intuitiva, vel est eadem cognitio cum abstractiva, vel diversa. Si eadem, jam dabitur intuitiva de re absenti, quia continuatur eadem notitia quando est praesens et quando absens. Si diversa; ergo variatur repraesentatio in angelo, quando videt rem intuitive et abstractive, cum tamen sit omnino eadem species.
Secundum exemplum est in Deo, qui videt res futuras intuitive antequam sint in seipsis, alias dependentes notitia ejus, ut esset intuitiva, a praesentia physica rei. Nec dici potest quod res sunt praesentes in aeternitate. Tum quia hoc non est certum, sed oppositum est probabile.. Tum quia, etiam si non essent res in aeternitate adhuc viderentur intuitive. Tum quia res in aeternitate sunt tanquam in causa a qua dependet duratio earum in tempore; sunt enim in alieno esse, et in aliena mensura; ergo non requiritur physica existentia rei in se, sed sufficit in alio esse, ut sit intuitiva. Tum denique quia res conditionate tantum existentes videntur intuitive, cum non attingantur per simplicem intelligentiam, et tamen actu non habent praesentiam, nec in se, nec in aeternitate, sed haberent illam si poneretur conditio. Ergo notitia intuitiva non requirit actualem praesentiam rei in se.
Ultimum exemplum est in intellectu nostro, qui cognoscit res intui-