Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 645

tive, et tamen non habet speciem representativam rei singularis, et consequenter neque praesentiae ut coexistentis, quod solum convenit rei singulari: ergo non requirit intuitiva cognitio attingentiam prosentiffi physico.

Respondetur in his exemplis multa tangi quod pertinent ad materias theologicas, et ideo in illis non possumus ad longum immorari. Breviter tamen respondetur ad primum exemplum, quod de re futura non potest dari species, quod reprosentet illam ut est in se, si ly in se dicat coexistentiam prosentio ipsius et terminationem cognitionis per seipsam immediate, bene tamen si ly in se dicat propriam quidditatem rei futuro, ut pertinet ad motivum et specificativum cognitionis. Itaque potest representari ipsa quidditas rei futuro quoad substantiam et accidentia ejus per modum quidditatis, et hoc cum majori certitudine et evidentia, quam si videretur intuitive, quia evidentia et certitudo sumitur ex parte luminis et medii quo fit cognitio, non ex parte terminationis. Unde fidelis certior est de mysterio Incarnationis, quam ego de ista papyro quam video. Goterum ex parte modi terminandi, nunquam potest futurum vel proteritum cognosci secundum prosentiam ut est in se, sed in alio, vel quia representatur in aliquo simili, sive imagine formata de illa re futura, vel in aliqua causa in qua continetur tale futurum, vel in aliqua revelatione et testimonio dicentis, aut in aliquo alio simili; itaque iste modus cognitionis, qui est terminare illam per propriam prosentiam rei, nunquam invenitur nisi in cognitione intuitiva, quantumcumque abstractiva sit clarior ex parte medii, et luminis quo fit cognitio.

Unde patet ad probationes allatas

pro isto exemplo. Dicimus enim quod de re proterita potest dari propria representatio rei in se, quia jam exitit, et terminare potest representationem sui; sed non potest per seipsam terminare, sicut requiritur ad notitiam intuitivam, sed in aliquo sui, sicut supra dictum est Et ad secundam probationem dicitur: quod species illa potest produci a Deo, sicut produceretur ab Antichristo, quantum ad entitatem speciei, sed non poterit habere idem exercitum representandi. Antichristum ac si esset praesens, sicut requiritur ad intuitionem, praesertim ex parte terminationis per sui prosentiam, sed solum poterit terminari ad rem futuram, ut in alio. Et ideo impossibile est quod cognitio habita per talem speciem de re ut futura, si reddatur praesens et fiat intuitiva, non varietur intrinsece propter diversam terminationem ad rem in se, vel in alio, et diversam attentionem quam exigit.

Et similiter ad probationem de speciebus angelicis dicitur: quod non possunt reprosentare futura per terminationem ad illa in seipsis, sed ut continentur in causis. Sed tunc primo incipiunt representari futura in seipsis, quando in seipsis existunt et desinunt esse futura, quod non requirit distinctam representationem ex parte speciei, quantum ad rationem representandi et rem reprosentatam, sed quantum ad modum terminandi istius objecti, in qua terminatione completur extrinsece similitudo speciei, ut loquitur D. Thomas, i p., q. Ivii, art. m, et quostione Ixtv, art. i, ad 5. Et ideo si futura contingenter continentur in causis, non potest angelus quantumcumque comprehendat suam speciem cognoscere illa ut determinate existentia, sed solum indeterminate, quia non aliter continentur in illa specie, licet quiddi*