Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 646
tatem eorum proprie cognoscat; per hoc autem quod varietur cognitio angeli, quando redditur intuitiva, non sequitur quod varietur ejus species impressa essentialiter, sed solum rei repraesentate terminatio, species enim quae repraesentat rem et praesentiam, etiam praesenti coezistit.
Ad secundum exemplum respondetur: non posse sustineri istam sententiam de praesentia physica requisita ad intuitionem, nisi ponantur fres coexistere physice in aeternitate, in qua solum mensura possunt coexistere physice cognitioni divinae, antequam sint in propria mensura, et ideo hanc sententiam nunc supponimus ut certiorem, cujus explicatio videri potest apud interpretes D. Thomae, i p., q. xiv, art. xm, et Gajetanum ibi; et primo contra Gentil., cap. Ixvi. Unde neque Christus Dominus per scientiam infusam potuit videre futura intuitive, nisi illa cognitio mensurata fuerit aeternitate, quod tamen non videtur admittendum, sicut in visione beata, quae manifestat clare ipsum Deum, et consequenter ejus aeternitatem, in qua futura continentur. Et ad probationem hujus exempli dicitur quod res non continetur in aeternitate solum tanquam in causa efficiente, sed ut mensurante mensura superiori durationem rerum nondum in propria mensura existentium, alias non esset immutabilis et indivisibilis in mensurando si solum mensuraret actu res, quando mutabiliter existunt in seipsis, et si sic non existunt, non mensuraret, quod est contra rationem mensurae aeternitatis, quae etiam in mensurando immutabilis et indivisibilis est; quare res omnes ita sunt in aeternitate ut in aliena mensura, quod tamen non sunt in ipsa sicut intra causas, sed ut in seipsis, non tamen ut producte in propria men-
sura et secundum illationem passionis et mutationis, sed ut attactae duratione immutabili et aeterna, quatenus scilicet attinguntur ab actione Dei aeterna sub respectu actionis, non sub respectu passionis; nec enim actio Dei semper est conjuncta passioni et consecutioni effectus in propria mutatione, ut dicit S. Thomas, i p., q. xlvi, art. i, ad 40. Et tamen in se semper est actio aeterna, et sub respectu aeterno terminum respicit, et elevat ad suam mensuram in ratione actionis, et non solum eum respicit prout intra causas. Sed de his latius Theologi.
* Ad aliam vero probat., de futuris conditionatis, respondetur illa non attingi a Deo intuitive, quia vere non sunt, sed essent. Attinguntur autem per simplicem intelligentiam, non quatenus excludit decretum voluntatis, sed ut excludit visionem. Simplex enim intelligentia dicitur, aut quia non miscet aliquid de praesentia physica, quod pertinet ad visionem, aut quia non miscet aliquid de ordine ad voluntatem, quod pertinet ad decretum, ut docet D. Thomas, iii de Veritat., art. m, ad 8. Et respectu conditionati determinatae veritatis, datur decretum determinans illam, ideoque non attingitur simplici intelligentia quatenus ly simplex opponitur ordini ad voluntatem, sed est simplex intelligentia ut opponitur physicae praesentiae actu.
Ad ult. exemplum respond. imprimis: quod, licet intellectus noster non habeat speciem impressam directe repraesentantem singulare, habet tamen ex adjuncto ordine et reflexione ad phantasma conceptum directe repraesentantem illud, ut latius dicemus in Physic., et hoc sufficit ut dicatur habere notitiam intuitivam rei praesentis, videlicet mediante tali conceptu. Vel secun-