Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 647
do dicitur quod hoc ipso quod intellectus cognoscit cum continuatione et dependentia a phantasmatibus, phantasmata autem coordinantur sensibus, quia phantasma est motus factus a sensu in actu, ut dicitur in ni de Anima, ideo cognitio intellectus licet fiat a specie non repraesentante directe singulare, potest tamen saltem indirecte cognoscere illud mediante ista coordinatione et continuatione ad sensus, et hoc sufficit ut eodem modo habeat notitiam intuitivam.
Secundo arguitur : Quia gentilis, vel haereticus non credens in Eucharistia esse Christum, facta consecratione eodem modo continuat visionem et judicium de pane atque antea, et eodem modo certificatur de praesentia panis sicut antea, scilicet mediantibus illis accidentibus; sed antea erat notitia intuitiva non solum accidentium, sed etiam panis per accidentia, ergo manet illa notitia intuitiva circa tale objectum sicut antea, nam si esset abstractiva esset alia notitia seu judicium, et tamen panis est absens, ergo datur intuitio de re absenti.
Gonfirm.: quia in speculo datur notitia intuitiva de ipsa re ibi repraesentata, siquidem fit per species emissas ab objecto et reflexas a speculo ad oculum; quod autem fit per species ab objecto ipso conservatas et immissas intuitiva cognitio est; et tamen in speculo non datur praesentia physica hominis, v. g., qui potest esse retro videntem, et non ante, quando videtur in speculo, ideoque panis visus in speculo non est consecrabilis, quia non est praesens. Si dicatur non videri in speculo rem ipsam repraesentatam, sed tantum ejus imaginem, obstat difficilis locus D. Thomas B. q. ii de Verit., art. vi, ubi dicit: « Quod per similitudinem, quae est in visu a speculo accepta, directe fertur visus
in cognitionem rei speculatae, sed per quamdam reversionem fertur per eamdem in ipsam similitudinem, quae est in speculo. » Ergo secundum D. Thomam visus non solum videt similitudinem in speculo, sed etiam rem ipsam repraesentatam.
Respondet.: quod in nobis respectu panis consecrati datur duplex cognitio, altera ipsius oculi exterioris respectu objecti, quod videt; altera est judicium, quod formatur in intellectu de substantia rei visae. Prima cognitio manet intuitiva sicut antea, tam in credente, quam non credente mysterium Eucharistiae, quia manet invariata circa objectum primarium et per se, quod est coloratum; respectu vero sensibilis per accidens, quod est substantia, illa visio manet, quia sensus non patitur a sensibili per accidens, ut dicit Philos., in ii de Anima, text. 1xv, et videri potest D. Thomas lect. xiii, et ideo ad sensum externum in quantum externus est solum pertinet intuitive attingere coloratum secundum externam superficiem, quod vero intus est, vel ipsa substantia rei, cum per accidens videatur, per accidens etiam attingitur intuitive a sensu. Unde illo remoto non manet amplius visum per accidens, sed non ex hoc variatur intrinsece ipsa visio exterior, quia ea quae sunt per accidens non variant intrinsece cognitionem. Judicium vero intellectus quo haereticus judicat esse panis substantiam, nunquam fuit intuitivum in se et immediate, etiam ante consecrationem, quia substantia rei in se non videtur; nec judicium proprie est intuitivum vel abstractivum, nisi ratione extremorum ex quibus constat; intuitivum enim dicitur de simplici notitia, non de judicativa, quae formaliter non respicit rem ut praesentem, sed ut alteri convenientem.