Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 648
Potest ergo continuari idem judicium de substantia panis, ante et post consecrationem, licet discontinuetur vera intuitio panis, cujus substantia per accidens erat visa, et non in se, quia quod solum per accidens est visum et intuitivum, non convenit intrinsece cognitioni, sed extrinsece, sicut veritas, vel falsitas. Et sicut sublatis accidentibus, si substantia nuda maneret, cognitio ejus continuata non esset intuitiva, ita e contra manentibus accidentibus, sed non substantia, ejus cognitio intuitiva non est, et tamen est eadem.
Ad confirm. resp.: Quod in speculo non videtur intuitive res ipsa, sed imago ejus, qu per refractionem specierum et luminis formatur in speculo, quam imaginem generari docet D. Thomas in rv, dist. x, q. i, art. m, q. m; et iii p., q. 1xxvi, art. ii; et iii Meteor., lect. vi, in digressione quadam de coloribus iridis, circa iv q., ad 2. Itaque in speculo per lumen refractum, simul cum speciebus quae cum lumine ipso deferuntur, generatur ibi et resultat illa imago, sicut etiam in nube opposita soli resultant colores iridis. Et id quod videt oculus in speculo est imago illa ibi formata, quam utique intuitive videt; rem autem speculatam solum videt prout continetur in ipsa imagine speculi. Dicitur autem videre per species ab objecto immissas et refractas, non quia formaliter et immediate videat per species ut immissas ab objecto, sed per species ipsius imaginis formatae in speculo a speciebus, quae originat sunt ab objecto, et per refractionem ali resultarunt. Quando vero dicit Divus Thomas quod visus directe fertur in cognitionem rei speculatae per similitudinem quae est in visu accepta a speculo, non loquitur de visu pro sola cognitione sensitiva exteriori, sed pro tota
cognitione, tam interiori quam exteriori quae accipitur ex speculo, et non sistit in ipsa imagine speculi, sed in re speculata, ad quam ducit illa imago, et totum hoc visus nominatur.
Tertio arguit.: Potest in sensu externo poni a Deo, vel angelo species aliqua repraesentans rem absentem; ergo tunc videbitur ab oculo. Gonsequent. patet, quia oculus formatus specie, pr sertim remanente luce exteriori, potest exire in actum; non enim ad aliud requirit objectum praesens, nisi ut ipsi species subministret: ergo istis positis sine objecto visus eliciet actum. Anteced. vero probatur. Primo, quia non repugnat ut Deus conservet species sine objecto, cum solum pendeant ab illo in genere causae efficientis, quam Deus potest supplere. Secundo, quia saepe videntur aliquae apparenti circa oorpora, nulla facta mutatione in corporibus, sed in sensu videntis, ut patet cum apr paret forma pueri, vel carnis in Eucharistia, ut docet D. Thomas, m p., q. 1xvi, art. vm. Et quando Christus fuit visus in alia effigie a Discipulis, ut docet ibidem, q. 1tv, art. ii, et q. 1v, art. rv: quod fit per productionem similitudinis in oculo, perinde ac si naturaliter produceretur, ut docet in iv, dist. x, q. i, art. iv, q. ii. Imo eodem modo per d monum operationem fiunt aliqua pr stigia, quando species continguntorganasensus exterioris, et videntur res ac si essent pr sentes extra, ut docet D. Thomas in n, dist. vm, q. i, art. v, ad 4.
Et confirmat.: Quia Deus potest elevare rem sensibilem ut operetur circa aliquid distans, et etiam instrumentaliter circa aliquid spirituale: ergo etiam non repugnabit elevare sensum ut operetur actu immanenti circa non pr sens, cum ratio pr sentis, vel absentis non sit extra. ad aequatum ejus objectum.