Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 55
concessis, necesse est aliud evenire, eo quod hxc posita sunt. Sciendum est quod syllogismus ad hoc tendit, ut ordinet discursum secundum connexionem terminorum inter se; non vero sicut inductio per resolutionem et reductionem nd singularia. Unde oportet quod respiciat extrema unibilia inter se, et rationem, seu medium, propter quod uniuntur; unde ex medio applicato seu unito cum extremis unit et infert extrema esse unita inter se. Et hic est totus ordo et progressus syllogismi, inferre et deducere aliquam propositionem, in qua duo termini seu extrema sint unita ex alia propositione, vel propositionibus, in quibus explicatur medium, seu ratio ob quam possunt et debent inter se uniri. Et propterea dicitur in definitione quod est oratio, in qua quibusdam positis, scilicet praemissis, in quibus medium applicatur extremis, necesse est aliud accidere, id est inferre conclusionem, in qua extrema conjunguntur inter se, eo quod illa posita sunt, id est ex vi et positione praemissarum. Exemplum hujus est in hoc syllogismo : Omne corpus est substantia; omnis homo est corpus; ergo omnis homo est substantia. Ubi vides tres propositiones : duas qua?, sunt praemissae inferentes, tertiam qua? est conclusio; et in tertia uniuntur illa duo extrema homo et substantia; in praemissis vero medium, ratione cujus uniuntur illa extrema, applicatur extremis; medium autem est ly corpus, quod quia convenit homini et substantiae, facit quod homo et substantia conveniant inter se.
Ex his ergo fit syllogismum constare materia et forma, sicut quod libet artificiale. Forma est ipsa dispositio et artificium ordinans ac disponens materiam ut debito possit inferre et concludere. Materia est duplex, alia proxima, alia remota.
Proxima sunt propositiones ex quibus syllogismus construitur. Remota sunt termini, seu extrema, qui componunt propositionem, et in illa ultimate resolvitur syllogismus. Et ideo terminus, in hac parte syllogistica, definitur ob Aristotele quod est id, in quod resolvitur propositio tanquam in subjectum et praedicatum. Et definitur per resolutionem, ut D. Thomas inquit, Opusc. XLvm, Tract., de Syllogismo, Gap. i, quia scientia nostra et judicium procedit resolvendo rem in suas causas; unde terminus, ut deservit partijudicativae seu resolutoriae, definitur per resolutionem, non per compositionem. Et dicitur tanquam in praedicatum et subjectum, quia verbum non est terminus respectu syllogismi, sed unio; terminus autem solum dicitur illud, quod se habet ut extremum inferens, vel illatum; et sic per unionen verbi componitur non solum id quod enuntiationis est ad veritatem, sed id quod connexionis quoad illationem; quare unio, seu copula verbi non est id in quod resolvitur, sed id quod dissolvitur, resoluto syllogismo.
Quare propositiones in syllogismo sunt solum tres, duae pro praemissis, quae sunt inferentes, una pro conclusione, quae est illata. Et prima praemissarum vocatur maior propositio, secunda vocatur minor, tertia, conclusio seu consequentia. Similiter termini non possunt esse nisi tres, licet multiplicentur in tribus propositionibus : duo ex illi sunt extremitates, quae in conclusione uniendae sunt, alter est medium, quod in praemissis unitur cum extremitatibus, sed non intrat conclusionem, infert enim illam. Et una extremitas vocatur maior, altera ininor. Major extremitas est illa, quae sumitur in majori et ponitur in conclusione. Minor extremitas est, quae sumitur in minori et ponitur in conclusione. Medium est terminus bis positus in