Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 649

Respondetur ad principale argumentum : Quod Deus bene potest conservare speciem in oculo quantum ad suam entitatem, supplendo efficientiam objecti, sicut potest lucem conservare in aere sine sole. Cseterum non potest oculus tali specie actuatus tendere in objectum non praesens, sicut non potest sine luce exteriori videre, quia sine luce exteriori vel objecto praesenti caret termino sensationis experimentalis et externae, siquidem non formatur idolum intra sensum externum, ut in eo perficiatur cognitio independenter ab exteriori sensibili terminante, ut supra vidimus. Quare implicat quod res cognoscatur sentiendo et experiendo sensatione externa, quae differt ab imaginativa, nisi attingendo aliquid externum in seipso, et non ut formatum intra se.

Ad secundam prob. dicitur quod istae apparentiae externae solum possunt fleri dupliciter, aut per elicientiam visionis externae, aut per elicientiam imaginativae, quae putat seu judicat se videre externe, quatenus species intus existentes descendunt circa organa sensuum, sive sensus communis, sive sensuum exteriorum, et ab illis mota phantasia putat se videre visu externo, quia ab ipso visu movetur, id est a speciebus descendentibus circa visum. Si primo modo fiat, semper datur aliqua immutatio in medio, seu in aliquo corpore extrinseco, ingrossato ibi aere et apparente colore, sicut etiam per aliquem fumum trabes videntur serpentes, vel vites, aut quid simile. Et hoc modo non repugnat fieri aliquas apparitiones in Eucharistia, vel circa corpus Ghriti, non quia fiat mutatio circa ipsum corpus, sed circa medium circumstans, non tamen quia oculus sine exteriori visibili, vel apparenti vel vero aliquid videat? et idem

contingit quoties per refractionem specierum videntur multiplicari visibilia. Secundo modo non formatur visio ab ipso oculo, sed imaginatio deluditur, vel movetur existimando se videre ea quae non videt, sicut etiam in temulentis ex nimia commotione spirituum duplicantur species ad imaginativam, et hoc modo saepe utuntur daemones deludendo, et decipiendo phantasiam; sed quia hoc fit per descensum specierum seu idolorum, quae sunt in spiritibus imaginativae, usque ad organa exteriora, ut inde videatur imaginativa moveri, ideo dicit D. Thomas quod illae species contingunt organa exterioris sensus, et sic apparet aliquid videri.

Ad confirm. respondet. : Esse disparem rationem inter agentia actione transeunto, vel quamcumque causam efficientem, et cognitionem sensus externi, quod in efficientibus praesentia passi circa agens solum est conditio ad agendum, pertinens ad conjunctionem passi, non ad formalem specificationem agendi, et ideo salva essentiali ratione agendi, potest suppleri illa conditio. At vero praesentia objecti in sensibus non pertinet ad conjunctionem passi, sed ad conjunctionem termini specificantis actionem, a quo termino essentialiter dependet cognitio, sicut actio transiens ab effectu producto, sic immanens a re cognita, sicut etiam intellectio non potest dari sine verbo, vel unito, vel producto, loco autem verbi in sensibus externis est sensibile extra praesens. Quod si visus confortetur ad videndum aliquid longe distans, quod alias illi erat absens, hoc non est elevari ad videndam rem absentem, sed quod virtuti ejus reddatur praesens, quod virtuti debiliori praesens non erat.