Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 650
ARTICULUS III.
Quomodo differat conceptus reflexus a directo.
Tria in hoc articulo difficultatem faciunt. Primum, an revera conceptus reflexus distinguatur realiter a directo, et quae sit hujus causa. Secundum, quid cognoscatur per conceptum reflexum, et quodnam sit ejus objectum. Tertium, an essentialiter differant conceptus directus, et reflexus.
Ad primum, aliqui existimant quod ad cognoscendum proprium conceptum non oportet formare alium conceptum de illo, ut videri potest in Ferr., i contra Gent., cap. un, § Cum autem objicitur. Sed expresse D. Thomas, i p., q. 1xxxvii, art. m, ad 2, dicit: « Quod alius est actus, quo quis intelligit lapidem, alius quo intelligit se intelligere »; ergo et distinctus conceptus est reflexus a directo, quia actus distinctus distinctum conceptum producit. Quod clarius expressit D. Thomas, q. ix de Poten., art. v, ubi ait: « Quantum ad hoc non differt utrum intellectus seipsum intelligat, vel aliud a se; sicut enim cum intelligit aliud a se format conceptum illius rei, quod voce significatur, ita cum intelligit seipsum format verbum sui, quod voce etiam potest exprimere. »
Laborant autem aliqui auctores in reddenda ratione et necessitate hujus conceptus reflexi ad intelligendum proprium conceptum. Sed clare videtur deduci posse ex doctrina D. Thomee, cit. loc. i. p., q. 1xxxvii. Et supponimus solum potentiam intellectivam posse reflectere supra se, non sensitivam; tum quia illa respicit universaliter omne ens, atque adeo etiam seipsam, sensitiva vero in suo actu est expers ejus quod cognoscit, v. g., visio non ha-
bet in se colorem, et sic non se attingit, tum quia unum corpus non potest agere in seipsum, sed semper una pars agit in aliam, una autem pars organi non sufficit ad eliciendam cognitionem; de quo videndus est D. Thomas in ii, dist. xix, q. i, ar. i, et in m, dist. xxm > q. i, a. i, ad 3. In potentiis ergo intellectivis tota ratio reflexionis oritur ex eo quod noster intellectus et ejus actus non est objective intelligibilis pro hac vita, nisi dependenter a sensibilibus, et ita conceptus noster, licet formaliter sit praesens, non tamen objective, quamdiu non formatur ad instar quidditatis sensibilis, quod solum potest fieri per reflexionem ab objecto sensibili desumptam. In angelis autem et substantiis separatis non est necessarius talis conceptus reflexus, quia directe suam substantiam, et intellectum, et quam sunt in seipsis cognoscunt.
Ratio autem hujus sic deducitur a D. Thoma, praedicto loco i p., quia unumquodque cognoscitur secundum quod est in actu, ultima autem perfectio intellectus est ejus operatio, quia per operationem non ordinatur ad perficiendum aliud, sicut actio transiens; igitur hoc est primum quod intellectu intelligitur, scilicet ipsum ejus intelligere, quia hoc est actualissimum in eo, et consequenter se primo et maxime intelligibile. Sed tamen circa hoc diversi intellectus diversimode se habent. Est enim aliquis intellectus, scilicet divinus, qui est ipsum suum intelligere, et sic in Deo idem est quod intelligat se intelligere, et quod intelligat suam essentiam, quia sua essentia est suum intelligere. Est etiam alius intellectus scilicet angelicus, qui non est suum intelligere, sed tamen primum objectum sui intelligere est ejus essentia. Unde etsi aliud sit in