Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 651

angelo secundum rationem quod intelligatse intelligere, et quod intelligat suam essentiam, tamen simul et eodem actu utrumque intelligit, quia hoc quod est intelligere suam essentiam est propria perfectio suae essentiae, simul autem et uno actu intelligitur res cum sua perfectione. Est autem alius intellectus, scilicet humanus, qui nec est suum intelligere, nec sui intelligere, est objectum primum ipsa ejus essentia, sed aliquid extrinsecum, scilicet natura materialis rei, et ideo quod primo cognoscitur ab intellectu humano est hujusmodi objectum, et secundario cognoscitur ipse actus quo cognoscitur objectum, et per actum cognoscitur ipse intellectus, cujus est perfectio ipsum intelligere. Huc cusque discursus D. Thomae.

Ex quo manifeste deducitur quod tota radix reflexionis conceptus supra ipsum actum et potentiam intelligendi desumitur ex ipsa ratione objectiva intellectus, quia licet conceptus et cognitio sint formaliter praesentes potentiae, non tamen objective, nec sufficit formalis praesentia ut aliquid sit directe cognoscibile, ut optime ibidem notavit Cajetanus, sed requiritur objectiva; non potest autem aliquid objective esse praesens nisi induat conditiones objecti talis potentiae. Cum autem objectum proprium nostri intellectus sit quidditas rei materialis secundum se, illud non est directe praesens objective, quod non est quidditas rei materialis; et ut eam induat indiget reflexione; et ita conceptus nostri, licet secundum se sint intelligibiles, non tamen secundum se sunt intelligibiles ad modum quidditatis materialis, et ideo primario et directe non sunt praesentes objective, nisi prout accipiuntur ad modum quidditatis sensibilis, quod utique ab objecto sensibili accipere debent; et quia hoc accipiunt intra potentiam ab objecto

exteriori directe cognito, dicuntur reflexe cognosci, et reddi intelligibiles intelligibilitate entis materialis; quod totum non currit in angelis, nec in Deo, qui directe et primario intelligunt propriam essentiam, et quidquid in ea est.

Quod si petas quaenam species impressa deserviat ad cognitionem reflexam conceptus. Resp. ex D. Thoma, q. x de Ver., a. ix, ad 4, et ad 10, quod ea quae cognoscuntur per cognitionem reflexam, non cognoscuntur per suam essentiam, nec per speciem propriam, sed cognoscendo objectum, seu per speciem eorum circa quae versatur actus et conceptus, eo quod conceptus et actus in tantum indigent reflexione, in quantum indigent formari ad instar objecti sensibilis, circa quod conceptus directus versatur, et ideo indiget specie talis objecti ut formetur ad instar illius, et cognoscatur.

Unde dicit D. Thomas in iii, dist. xxxii, q. i, a. ii, ad 3 : « Quod intellectus cognoscit seipsum sicut alia, quia scilicet per speciem, non quidem sui, sed objecti, quae est forma ejus, ex qua cognoscit actus sui naturam, et ex natura actus naturam potentiae, et ex natura potentiae naturam essentiae, et per consequens aliarum potentiarum; non quod habeat de omnibus his diversas similitudines, sed quia in objecto- suo non solum cognoscit rationem veri, sed omnem cognitionem quae est in eo, etc. » Ubi clare D. Thomas docet quomodo species objecti deserviat ad cognitionem actus, prout scilicet repraesentat in objecto suo rationem cogniti; manet enim in memoria species non solum repraesentans objectum, sed etiam repraesentans quod fuerit cognitum, et ex hac habitudine cogniti regreditur intellectus ad ipsam cognitionem, et ad ejus principia. Unde etiam per talem speciem, ipsamet species re-