Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 652
flexe, potest attingi non immediate in se, sed ut est aliquid objecti cogniti: postea tamen non repugnat quod intellectus formet seorsum species conceptus et potentiae, et aliorum similium, eo modo quo ex praeconceptisspeciebus format alias, v. g., per speciem montis et auri, speciem montis aurei, ut docet D. Thomas, i p., q. xii, art. ix, ad 2.
Circa secundam difficultatem duo explicari oportet. Primum, quoad objectum materiale cognitionis reflexae, scilicet circa quae versatur cognitio reflexa. Et ad hoc breviter respondemus quod sunt omnia illa, quae inveniuntur in anima, et ex cognitione objecti induunt repraesentationem et modum quidditatis sensibilis, et sic regreditur intellectus ad cognoscendum non solum conceptum et actum, sed etiam habitus, et species, et potentiam, et ipsam naturam animae, ut loco nuper cit. ex iii Sent. dicit D. Thomas. Et quando dicitur in definitione conceptus reflexi, quod est conceptus alterius conceptus, intelligitur quod sit etiam omnium, quae intra animana ad conceptum concurrunt, ut diximus i 1. Summ., cap. vi.
Secundum quod explicandum est pertinet ad formalem rationem quam respicit conceptus reflexus. Et sic etiam breviter dicimus, ex eadem auctoritate D. Thomae, quod formaliter respicit conceptus reflexus cognoscere naturam ejus supra quod reflectit, eo modo quo cognosci potest per effectus, vel connotative ad modum quidditatis sensibilis. Et licet sint ibi praesentes physice, quia tamen non redduntur per seipsos praesentes objective, sed mediante similitudine et connotatione quidditatis sensibilis, quod est attingere praesentiam illam quasi in alio, et non in seipsa, non dicimur intuitive videre conceptus nostros.
Ex quo deducitur quod per con-
ceptum reflexum, quatenus regreditur supra conceptum directum, repraesentatur quidem ipse conceptus ut est qualitas quaedam et imago in actu signato per modum quidditatis imaginis, et per consequens non repraesentatur ibi res significata per conceptum directum, nisi valde remote, et in obliquo. Et ratio est, quia in conceptu reflexo ipsa res significata habet se ut terminus a quo reflexio illa incipit, ergo non repraesentat illam tanquam objectum suum, et ut terminum in quem fertur repraesentatio, sed solum connotando illam ut terminum a quo incepit reflexio. Et licet conceptus reflexus attingat directum ut est imago quaedam, et motus in imaginem sit etiam in rem imaginatam, tamen hoc intelligitur quando non consideratur imago seorsum et secundum se, sed ut exercet officium ducendi ad suum prototypum, ut docet Philosophus in lib. de Memor. et remin., et D. Thomas ibi, lect. iii; in conceptu autem reflexo fit motus contrario modo, id est ab objecto ad imaginem; cognoscendo enim objectum directe, reflectimus ad cognoscendum conceptum, qui est ejus imago, et ideo per talem reflexionem fertur intellectus ad imaginem per modum quidditatis, et in actu signato illam attingendo, et consequenter non oportet per illam tendere ad rem signatam, licet in obliquo, ut diximus, etiam illam attingat.
Circa ultimam difficultatem, respondetur breviter quod, licet directum et reflexum, secundum quod significant quosdam motus intellectus, non videantur importare essentiales differentias cognitionis, sicut scientia ut formata per discursum, et sine discursu, si sit circa idem objectum, non variat essentialem rationem scientiae, tamen quatenus conceptus reflexus et directus im-