Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 653
portant diversas repraesentationes et diversa objecta repraesentata, quia directus est similitudo objecti, reflexus autem est similitudo ipsius conceptus, vel actus, vel potentiae, ideo simpliciter habent specie differe; sicut etiam aliae cognitiones, et repraesentationes, quae versantur circa diversa objecta.
Solvuntur argumenta.
Contra id quod resolvimus circa primam difficultatem arguitur. Primo, quia intellectus eodem actu intelligit conceptum seu verbum, et objectum repraesentatum in illo. Et similiter eodem actu fertur in objectum et in actum, ut docet D. Thomas in i, dist. x, q. i, art. v, ad 2; ergo ad agnoscendum conceptum et actum non indiget actu reflexo.
Et confirmatur, quia conceptus et actus sunt intime praesentes et uniti intellectui, multo magis quam ipsum objectum, quod mediante tali conceptu unitur potentiae; et similiter sunt immateriales et intelligibiles in actu ultimo, ideoque comparatur conceptus luci, qua objectum ipsum redditur illustratum, ut dicit D. Thomas, Opusc. xiv; quod autem est in actu ultimo intelligibile, non indiget alio conceptu seu forma intelligibili ut cognoscatur. Unde et lux per suam essentiam, et non per similitudinem cognoscitur ab oculo, quod expresse dicit S. Thomas in ji, dist. xxm, q. ii, art. i, ubi distinguit inter modum quo videtur lux et quo videtur lapis, dicens quod lux non videtur ab oculo per aliquam similitudinem sui in ipso relictam, sed per suam essentiam oculum informans, lapis autem videtur per similitudinem relictam in oculo; et idem significati p., q. 1vi, art. iii. Idem etiam dici solet de specie im-
pressa, quod seipsa jam est cognoscibilis: ergo a fortiori conceptus, qui est magis in actu quam species impressa.
Respondetur ad principale arg.: Quod eodem actu fertur potentia in objectum et in actum, secundum quod actus est ratio cognoscendi, non vero secundum quod est res cognita; sic enim indiget conceptu reflexo; et sic intelligitur D. Thomas in loco citato, ab argumento quod loquitur de actu intelligendi, secundum quod attingitur ut ratio cognoscendi objectum directum; sic enim attingitur eodem actu cum suo objecto. Et idem est de conceptu, seu verbo; intelligitur enim conceptus et res representata eodem actu, secundum quod sumitur verbum ut ratio pxprimens objectum ex parte termini. Qua ratione etiam aliquando dicitur ipsum verbum cognosci ut quod, quando cognoscitur objectum, id est quia cognoscitur ut tenens se ex parte termini, et non ut tenens se ex parte principii, seu ut id quo res cognoscitur. Ad confirmat, respondetur ex D. Thoma, q. xde Verit., a. vm, ad 4, secundo loco positum; et ex Cajetano, i p., q. 1xxxvii, a. iii, quod verbum, seu conceptus est praesens nostro intellectui formaliter, sed non objective, est enim forma inhaerens, qua objectum cognoscitur, non tamen in se est objectum ea intelligibilitate praeditum, quae requiritur ad intellectum nostrum, scilicet per modum quidditatis sensibilis, et ideo nec est intelligibile, nec intellectum in actu per seipsum respectu nostri intellectus. In substantiis autem separatis per seipsum conceptus est intelligibilis formaliter et objective, quia non intelligunt solum quidditatem sensibilem, sed quodcumque pure spirituale.
Et ad id quod additur de luce, respondetur ex D. Thoma, q. x de