Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 654
Verit., a. viii, ad 10 secundo loco positum: « Quod lux non videtur per essentiam suam, nisi quatenus est ratio visibilitatis, et forma quaedam dans esse actu visibile, lux autem prout est in ipso sole non videtur, nisi per similitudinem ejus in oculo, sicut videtur lapis. » Quando ergo D. Thomas dicit, in u Sentent., videri lucem per essentiam suam, sensus est quod est forma visibilitatis per essentiam suam, et prout talis forma dans esse actu visibile colori, non videtur per similitudinem distinctam ab ea quam emittit ipse color factus visibilis. De specie autem impfessa dicimus ijuod est cognoscibilis per seipsam ut quo, non autem ut quod, et ut res cognita; sic enim indiget conceptu reflexo.
Secundo arguitur; Quia res spiritualis, Deus et angeli, et quidquid non est quidditas materialis, non potest attingi ab intellectu, nisi induendo modum objecti sensibilis, et tamen non cognoscuntur cognitione reflexa : ergo neque conceptus, neque actus nostri intelliguntur reflexe ex eo quod cognoscuntur ad modum objecti sensibilis. Si enim cognoscerentur ut sunt in se, cognoscerentur directe eo modo quo angeli illos cognoscunt.
Et confirmatur : Quia conceptus reflexus et directus formantur per distinctas species, siquidem alia species est repraesentans conceptum, alia objectum, sicut et ipsae res diversae sunt: ergo non se habent sicut motus reflexus et directus; motus enim reflexus necessario debet continuari cum directo, et provenire ab eodem principio. Si enim a distinctis principiis procedant distincti motus, non est unus reflexus respectu alterius.
Respondetur: Quod ad rationem conceptus reflexi non sufficit cognoscere aliquid ad instar alterius, sed oportet quod illud quod cognoscitur se teneat ex parte principii cognoscentis. Sic enim fit ab objecto regressio ad cognitionem, vel principium cognitionis; quando autem aliquod objectum ad extra induit modum alterius objecti, erit ibi ordo, vel comparatio unius ad alterum, sed non reflexio.
Ad confirmat, respondetur.: Quod sive conceptus cognoscatur per species distinctas a speciebus objectis, sive non, tamen dicitur cognosci reflexe, quia talis motus cognitionis originem habet ab objecto, et ab ejus cognitione movetur aliquis ad formandam cognitionem conceptus, et specierum quibus cognoscitur. Unde ista distinctio principiorum non tollit reflexionem cognitionis, sed magis conducit, cum ipsamet principia cognoscendi, seu species formentur motu illo reflexo continuato et deducto ex cognitione objecti.
ARTICULUS IV.
Qualis sit distinctio inter conceptum ultimatum et non ultimatum.
Ultimatum et non ultimatum dicuntur respective, sicut finis et medium; et ita generaliter potest dici ultimatus conceptus quicumque est terminus et finis alterius, ita quod unus ordinatur ad alium; et sic una operatio intellectus ordinatur ad aliam, et principia ordinantur ad conclusiones, et discursus ad judicium perfectum, et in omnibus istis ipvenitfii; aliquid in quo sistit cognitio, et hoc vocatur ultimum, et aliud per quod tenditur ad talem terminum, et hoc vocatur medium, seu non ultimum. Caeterum quoad Dialecticos, qui agunt de nominibus et vocibus significativis, distinguitur conceptus ultimatus et non ultimatus, per hoc quod ultimatus