Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 655
versatur circa res significatas, non ultimatus autem circa ipsas voces significantes; hoc enim conducit ad discernendum objectum Logicae, quia non agit de rebus ipsis ut res sunt, sicut agit Physicus, sed agit de instrumentis quibus res cognoscuntur, qualia plerumque sunt voces significativae, ut recte dispositae et ordinatae.
Ex quo deducitur quod ultimamatum et non ultimatum per se et formaliter non sunt differentiae essentiales conceptum, quia non tenent se ex parte ipsius objecti, ut dicit rationem cognoscibilem, sed tenent se ex parte ordinis unius conceptus, seu cognitionis ad aliam, et sic in conceptu solum addunt relationes, seu habitudines ad objecta, non quatenus cognoscibilia et specificantia, sed ut ordinata tanquam medium, et terminus. Essentialis autem differentia cognitionis sumitur ex objecto, ut motivo, et specificativo, et cognoscibili, reliqua omnia sunt habitudines, vel connotationes consecutae. Et tamen praesuppositive aliquando istae habitudines supponunt distinctionem objectorum, licet formaliter non constituant illam, et sic ultimatum et non ultimatum, de quo in praesenti, exercentur inter distinctos conceptus, quorum unus versatur circa rem significatam, alius circa vocem significantem, et ex hac parte, quia habent diversa objecta circa jjuae versantur, sunt distincti conceptus praesuppositive, non formaliter ex vi ultimati et non ultimati. Et non potest dici quod conceptus vocis significativae significat ad placitum objectum conceptus ultrmati, ut aliqui auctores docent, non quia ipse conceptus sit impositus ad significandum, sed quia objectum ejus, scilicet vox, ex impositione rem significat. Sed hoc est impossibile, quia conceptus ita est naturalis
similitudo objecti, quod nullo modo ex objecto haurit significationem ad placitum, sed illam ipsam significationem vocis quae ad placitum est ipse conceptus naturaliter significat, scilicet ut imago illius, et ita significatio vocis ad placitum non est exercitum significandi conceptus, sed objectum a conceptu significatum.
Restat ergo in presenti dubium, an conceptus non ultimatus vocis solum repraesentet ipsam vocem, non vero significationem ejus; an vero utrumque.
Et fere omnes conveniunt requiri aliquem ordinem ad significationem, ut conceptus sit non ultimatus; nam si vox nude consideretur ut quidam sonus est ab animali factus, constat pertinere ad conceptum ultimatum, quia sic consideratur, ut quaedam res est, sicut de illo agit Philosophia. Sed aliqui dicunt non esse necesse quod significatio vocis repraesentetur in conceptu non ultimato, sed sufficere quod exercentur, vel quod habitualiter cognita supponatur. Caeterum verius est quod etiam ipsa significatio repraesentari debeat in ipso conceptu non ultimato, quia in tantum dicitur non ultimatus, in quantum concipitur aliquid, in quo ultimo non sistitur sed sumitur ut medium ad ulteriorem terminum. Solum autem significatio vocis constituit illam in ratione medii respectu rei significatae, ergo si significatio non concipitur, neque concipitur id per quod constituitur in 'ratione medii, seu non ultimati. Nec sufficit dicere quod exercetur significatio, quia potius vox prout ibi repraesentata non exercet suam significationem ad placitum, sed cognoscitur de illa quod significativa sit ad placitum, totum vero quod exercetur in illo conceptu naturalis significationis est, ergo significatio ad placitum