Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 656

vocis conceptae non exercetur, sed repraesentatur, licet non sit necesse attingere ipsam essentiam significationis ad placitum, et relationem impositionis, sed sufficit cognoscere significationem quoad an est. Multo minus sufficit habitualis notitia significationis, sive impositionis, quia habitualis notitia solum est notitia in actu primo, ergo nisi illa exeat in actum secundum, non potest dici conceptus actu non ultimatus, quia conceptus actualis repraesentatio est, ergo ex habituali notitia significationis non potest denominari actualis conceptus non ultimatus.

Sed objicies : Nam rusticus audiens hanc vocem latinam, animal, cujus significationem ignorat, format conceptum illius vocis non ultimatum, quia non transit ad rem significatam, et tamen ignorat significationem, ergo non requiritur ad conceptum non ultimatum praesentatio significationis.

Et confirmatur, quia conceptus significant idem apud omnes, ut dicit Philosophus i Per., c. i; sed significationes vocum non sunt eadem apud omnes; ergo conceptus non ultimati non repraesentant significationes vocum, alias non significarent idem apud omnes.

Respondetur quod rusticus audiens illam vocem, vel cognoscit esse significativam saltem quoad an est, quia videt homines loqui illa voce, licet ignoret ejus significatum, vel nullo modo cognoscit esse significativam. Si primo modo, format conceptum non ultimatum, quia vere cognoscit vocem ut significativam. Si secundo modo, erit conceptus ultimatus, quia solum repraesentat vocem ut quidam sonus est, non ut signum et medium ducens ad aliud; quando autem percipit significationem quoad an est, nondum tamen cognoscit ad quid sit imposita illa

significatio, talis conceptus dicitur non ultimatus, quia licet de facto non deducat ad rem significatam tanquam ad ultimum, id tamen est ex defectu subjecti ignorantis significationem, non ex defectu conceptus repraesentantis rem ut de se ductivam ad aliud. Ad confirmat, dicitur quod conceptus significant idem apud omnes, quando sunt circa idem objectum, et eodem modo formati, sunt enim naturales similitudines, et ita omnes conceptus non ultimati repraesentantes voces quatenus significativas, idem repraesentant apud omnes apud quos sic formantur. Si autem non sic formantur apud omnes, quia non omnes cognoscunt significationem vocis, sic non erunt idem conceptus, et sic non significabunt idem apud omnes.

Secundo arguitur : Si conceptus non ultimatus repraesentat ipsam significationem vocis, ergo quando repraesentat terminum aequivocum, vel formantur plures conceptus de illa voce, vel tantum unus. Si tantum unus, dabitur aequivocatio in mente, quia significat vocem cum pluribus significationibus non subordinatis. Si sunt plures conceptus, sequitur quod non datur in mente conceptus nominis aequivoci, quia nunquam repraesentatur una vox cum pluribus significationibus, atque adeo neque poterit ore proferri, quia non profertur ore nisi quod concipitur mente; tunc autem non concipitur aliquis terminus aequivocus, quia formantur plures conceptus illius vocis, quorum quilibet habet tantum unam significationem, et ita quilibet erit univocus.

Respondetur: Conceptum termini aequivoci, v. g., canis, esse tantum unum conceptum non ultimatum, quia repraesentat unam vocem habentem plures significationes, sicut qui repraesentat hominem haben-