Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 657

tem plura accidentia; nec ex hoc sequitur aequivocatio in illo conceptu, quia illae plures significationes non sunt formaliter in conceptu, sed objective; repraesentat enim objectum quod habet plures significationes, scilicet vocem illam, sed unica naturali similitudine repraesentante unicam vocem pluribus impositionibus effectam; aequivocatio autem in mente tunc solum sequeretur, quando unus conceptus haberet plures significationes formales, quae sunt naturales similitudines, has enim repugnat multiplicari in uno conceptu. Quod vero unus conceptus repraesentet plures significationes unius vocis, seu signitanquam rem repraesentatam, nullum inconveniens est, quia unica repraesentatione formali id fit.

Instabis : Ille conceptus non ultimatus termini aequivoci ordinatur ad plures ultimatos, quia ordinatur ad plura significata, et non unica ordinatione, sed pluribus, que pertinent ad repraesentationem conceptus; ergo, sicut in voce datur aequivocatio propter habitudinem plurium significationum ad plura significata, ita ille conceptus dicetur aequivocus propter plures habitudines ad plures conceptus ultimatos.

Resp.: Conceptum illum non ultimatum ordinari ad plures ultimatos unica ordinatione ex parte repraesentationis formalis, pluribus autem ex parte objecti repraesentati; repraesentat enim unica significatione et repraesentatione naturali vocem ordinatam ad plures res significatas per plures impositiones, et ita ex parte sui objecti plures habitudines repraesentat voci uni convenientes ad plures res, et plures conceptus ultimatos, sicque dicit plures habitudines ille conceptus ut repraesentatas; formaliter autem unicam babet repraesentationem illius vocis sic effectae.

Ultimo arguitur.: Quia idem conceptus vocis, qui est non ultimatus, per hoc solum quod vox deponatur a sua significatione, manebit ultimatus, quia significabit illam vocem ut rem in qua ultimo sistitur : ergo non distinguitur essentialiter a conceptu ultimato, siquidem sine ulla mutatione intrinseca potest reddi ultimatus. Nec potest dici quod illa vox habebit vicem termini respectu sui, quia repraesentat se; sic enim quaecumque res se repraesentans haberet conceptum non ultimatum, quatenus seipsam repraesentat.

Resp.: Quod illi conceptus non differunt essentialiter ex eo praecise quod unus est ultimatus, alter non ultimatus, ut ostensum est, sed -ex eo quod praesupponuntur esse de diversis objectis, ex quibus essentialis diversitas sumitur. Unde in casu quo vox deponeretur a sua significatione, si intellectus id cognoscit et format conceptum vocis ut non significantis, jam ille conceptus est distinctus a non ultimato, quem antea formabat de illa voce ut significativa, quia sic erit conceptus ultimatus vocis ut rei, non ut signi. Si autem nescit esse depositam a sua significatione, et continuat conceptum antea formatum de ipsa tanquam de significativa, conceptus ille manet non ultimatus, sicut antea, licet falsus, et sic mutabitur quoad falsitatem, non quoad essentialem repraesentationem.

Et adverte quod relationes ultimati, et non ultimati, licet specie distinguantur tanquam diversi modi conceptus, non tamen se habent tanquam specificantes ipsos conceptus formaliter. Et sic faciunt distingui specifice ipsos modos, non autem ipsam rationem intrinsecam conceptuum nisi quia alias habent objecta specie distincta.