Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 658
IN LIBROS POSTERIORUM.
Saepius a nobis dictum est cur libri isti Posteriorum analyticorum ab Aristotele intitulantur. Vocantur enim analytici, id est resolutorii quia docent resolvere demonstrationem et scientificum processum in sua principia; hoc enim est proprie scire, id est resolvere rem in causas et principia. Vocantur autem posterioristicae resolutionis, quia agunt de resolutione scientifica ex parte materiae, ad differentiam resolutionis seu analysis prioristicae, quae agit de resolutione ex parte formae syllogisticae, de qua agit Aristoteles in lib. Priorum, et nos in Summulis. Unde constat materiam horum librorum esse demonstrationem, quae est syllogismus scientificus, quatenus in ea considerantur conditiones materiae, ex qua debet constare demonstratio, scilicet ex propositionibus necessariis et per se, quibus evidenter infertur, aut probatur conclusio, quatenus intellectus convincitur clare ad assentiendum conclusioni ex vi talis probationis et medii.
SUMMA TEXTUS UTRIUSQUE LIBRI.
Dividit ergo Aristoteles tractatum posterioristicum in duos libros. In primo agit de demonstratione secundum se. In secundo, de ejus causis, seu principiis, id est, vel primis et supremis principiis, vel mediis, sicut est definitio in quaestione quid est. Primus liber per xxvii capita distri-
buitur. Secundus per xvm, licet apud alios per xiii.
Circa librum primum:
In i libro agit de demonstratione, quae est syllogismus efficiens scientiam, usque adc. xxm; deinde acap. xxiii usque ad xxvii agit de ipso ejus effectu, qui est scientia, tam secundum se, quam comparative ad opinionem et solertiam, quae est promptitudo qua? dam ad inveniendum medium, seu probationem.
Igitur in i capite agit de his, quae praerequiruntur et praecognosci debent ante demonstrationem, ostendens quod omnis doctrina et disciplina, id est cognitio per discursum comparabilis, ex aliqua praeexistente cognitione, fit; et statuit duas debere praecedere praecognitiones, scilicet: An sit aliquid, et quid sit; tria vero esse praecognita, scilicet de subjecto, quid sit, de propria passione, an sit, de principiis per quae demonstratur, quod vera sint.
In ii cap. definit scientiam et demonstrationem, et principium, licet plenius de principiis agaturinc. vm. Scientia definitur sic: Scire est cognoscere causam ob quam res est, et quoniam illius causa est, et fieri non potest ut aliter se res habeat; ubi definitur actus sciendi, non habitus. Demonstratio definitur dupliciter. Primo sic: Demonstratio est syllogismus efficiens scire. Secundo sic: Demonstratio est syllogismus constans