Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 659

ex veris, primis, immediatis, prioribus, notioribus, causisque conclusionis. Principium definitur sic: Est propositio immediata, id est, qua non est altera prior, seu quae caret medio ut probetur. Dividitur propositio immediata, seu principium in positionem et dignitatem. Positio dicitur illa, quae demonstrari non potest per aliquod medium, seu idem est quod propositio immediata. Dignitas vero est propositio immediata maximae certitudinis, et in quolibet intellectu invenitur, ut: Quodlibet est vel non est. Adhuc positio dividitur in suppositionem et definitionem. Suppositio est ipsa propositio per se nota, significans esse, vel non esse. Definitio vero est id quod explicat quidditatem, et se habet ut medium probans, ideoque inter principia numeratur non ut propositio, sed ut medium.

In c. m excludit duos errores extremos circa scientiam. Primus dicebat: Nullius rei est scientia, quia aut est processus in infinitum in principiis sciendi, aut statur in aliquo. Primum esse non potest, quia infinita non est pertransire. Secundum tollit scientiam, quia illud principium, in quo sistitur, non scitur cum careat medio quo sciatur, et sic ignoratur. Secundus error dicebat: Omnium est scientia, quia illud ultimum principium, in quo sistitur, rursus demonstratur per conclusionem, quia fit circulus in demonstrationibus. Solvit utrumque Philosophus, dicens contra primos principia non demonstrari, sed per se et ex terminis nota esse. Contra secundos, non esse circulum demonstrando, quia sic innotesceret principium per conclusionem, quae de se est ignotior, sicque conclusio respectu principii esset notior et ignotior, prior et non prior.

In c. iv primo ponit demonstrationem debere constare ex necessa-

riis: explicat autem quid requiratur ut aliquod praedicatum sit necessarium, scilicet quod sit de omni, id est universaliter conveniens, et per se. Unde definit quid sit praedicatum de omni, et distinguit modos dicendi per se, et praedicatum universale, sive secundum quod ipsum. Praedicatum de omni dicitur: quod non cuidam inest, et cuidam non inest, nec aliquando competit, aliquando non, sed semper atque omni competit. Praedicatum per se dicitur vel per se in praedicando, vel per se in existendo, vel per se in causando. Per se in praedicando duobus modis. Primo modo est, quando praedicatum est de quidditate et essentia subjecti, ut animal respectu hominis. Secundo modo est, quando subjectum est de ratione praedicati, seu quando propria passio dicitur de subjecto, ut: Homo est risibilis. Tertio modo dicitur per se quod per se existit, ut prima substantia. Quarto modo per se dicitur. quod propter ipsum inest, id est, quod propriam rationem causandi significat, ut: Medicus sanat, aedificator aedificat, per accidens autem, quod non propter ipsum, ut: Album aedificat. Denique praedicatum universale, sive secundum quod ipsum, est quod omni et per se inest, et convertibiliter cum subjecto, ut: Homo est rationalis, vel homo est risibilis.

In c. v proponit modos quibus contingit errare, seu decipi circa praedicatum universale, sive secundum quod ipsum; tradit vero documentum ad cognoscendum praedicatum universale, scilicet, si praedicatum conveniat subjecto sublatis omnibus quae ad essentiam subjecti non pertinent, sublato vero subjecto, si primo praedicatum auferatur, illud convenit secundum quod ipsum.

In c. vi probat pluribus rationibus demonstrationem constare ex necessariis et per se. Additque ex