Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 660

contingentibus posse sequi necessarium, sicut ex falso verum, sed non probari; ex necessariis autem solum sequi necessarium.

In c. vii probat demonstrationem constare debere ex propriis, non ex alienis, quia constat ex his que sunt per se, et non sufficit quod ex communibus procedatur.

In c. vm idem prosequitur quod in vu, et addit Metaphysicam esse scientiam generalem, quia communissime tractat, traditque principia. Adverte tamen quod apud aliquos, ut in textu Cajetani, caput octavum per plura capita dividitur usque ad undecimum, cum tamen apud Gonimbricenses et alios caput vu comprehendat totum textum, qui in Cajetano est usque ad caput xi.

In c.ix, apud alios vm, apud alios xi, agit de principiis communibus et propriis. Principia enim sunt ea que demonstrari non possunt; et quaedam simpliciter, id est in nulla scientia, et tales sunt dignitates; alia in aliqua particulari scientia, in qua carent medio probante, ut sunt positiones, seu definitiones; et quaedam sunt principia communia, id est pluribus scientiis deservientia, alia propria, id est alicui determinabo scientiae deservientia. Principia communissima sunt sicut illud: De nullo verum est idem affirmare vel negare, de quolibet idem affirmaro vel negare contingit.

In c. x explicat quomodo in qualibet scientia sint propriae interrogationes, quomodo item differant demonstrator et dialecticus, quod dialecticus cumulat varia media, non demonstrator.

In c. xi distinguit scientiam, seu demonstrationem quia et propter quid, scientiam item subalternantem et subalternatam. Scientia propter quid est, qurc scit per causam proximam; scientia quia, per causam remotam, vel per effectum.

A c. xii usque ad xxm exclusive, tractat aliqua ad demonstrationem pertinentia, ut quod prima figura sit aptior demonstrationi, quomodo demonstrationi contrarietur syllogismus erroncus, quod non sit processus in infinitum in demonstrationibus, quomodo propositiones mediat» ad immediatas possint reduci, denique quomodo inter se comparentur demonstratio universalis et particularis, affirmativa et negativa.

In c. xxm incipit agere de effectu demonstrationis, qui est scientia. Et primo affirmat unam scientiam esse certiorem alia. Secundo dicit illam scientiam esse unam, que circa unum genus, seu subjectum versatur, osse vero scientias diversas, que diversis principiis utuntur.

In c. xxvi (aliis duobus omissis, qum difficultatem non habent) comparat Aristoteles scientiam cum opinione; et dicit convenire in hoc quod possunt esse de objecto aliquo modo eodem; differre vero, quia scientia est de immutabilibus, opinio de mutabilibus, deinde vero, quia de eodem objecto non possunt esse in eodem homine.

In ultimo capite confert scientiam cura solertia, dicitque solertiam esse promptam conjectationem medii, seu facilitatem inveniendi medium ad probandum, unde ad ipsam pertinet respicere media, ad scientiam vero conclusiones.

Circa librum secundum.

In hoc libro agitur de causis, seu principiis demonstrationis, tam ex parte medii seu definitionis, quam ex parte primorum principiorum indemonstrabilium. De his ultimis, scilicet de principiis primis agit in ultimo capite, de medio verodemonstrationis, in reliquis antecedentibus.