Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 661

Qui autem accuratam textus aristotelici explanationem desiderat, extat lucidissima apud D. Thomam circa utrumque librum, et latior apud Cajetanum.

Ordo disputandi.

Totam ergo materiam posterioristicae resolutionis, que praecipue agit de demonstratione, ad quatuor praecipua capita, seu quaestiones reducimus. In i agimus de preerequisitis ad demonstrationem, scilicet de praecognitis et praemissis. In ii, de ipsa quidditate demonstrationis. In hi, de ejus effectu, scilicet scientia, tam secundum se, quam comparative ad opinionem et fidem. In iv, de unitate et distinctione scientiarum.

QILESTIO XXIV.

DE PRAECOGNITIS ET PREMISSIS.

ARTICULUS I.

Explicatur quid sint praecognita cl praenotiones.

Circa praecognita quatuor tradit Philosophus : Primum, tanquam fundamentum et radix aliorum, est quod omnis doctrina, et omnis disciplina intellectiva ex praeexistenti cognitione fit. Et dicitur intellectiva ad distinctionem sensitiva; neque enim omnis sensitiva ex praeexistenti cognitione oritur, sic enim procederetur in infinitum, sed sistitur in cognitione sensus externi, quae non oritur ex alia priori cognitione. Secundum est quod praecognita, quae praesupponi debent ad omnem disciplinam et doctrinam, sunt tria, scilicet subjectum, passio, et praemissae, seu principia; ex

his enim fabricatur demonstratio; demonstramus enim passionem de subjecto per aliqua principia magis nota. Praecognitio autem, id est id quod de talibus praecognitis praecognoscendum supponitur, est duplex, scilicet: an sit aliquid, et quid sit. Sed quia principia sunt aliquid complexum, et non simplex, non cognoscitur de illis an sint, et quid sint, sed quod vera sint. Principia enim demonstrationis, cum non solum inferant, sed etiam probent ejus veritatem, oportet quod vera sint. Tertium est dari ordinem inter praecognitiones; non quidem ex parte subjecti et passionis, sed ex parte principiorum, seu praemissarum, quia major potest cognosci prius tempore, quam conclusio, minor autem simul cum illa. Quartum denique est, quod conclusio non potest praecognosci formaliter, siquidem demonstratur, sed solum virtualiter, quia praecognoscuntur praemissae, in quibus virtualiter est conclusio.

Circa ista duo ultima non est in praesenti disputandum; nam hoc quartum dictum caret difficultate; de tertio vero agemus in m articulo. Et ideo solum duo priora dicta restant explicanda.

Circa primum, advertenda sunt duo : Primum est quod nomine doctrinae et disciplinae intellectivae est dissensio inter auctores quid intelligatur : an de omni cognitione absolute, an solum de discursiva, vel scientica. Et licet posset intelligi quod omnis cognitio intellectiva oritur ex alia, quatenus secunda operatio oritur ex prima, et prima apprehensio ex sensitiva; tamen hoc non conducit ad intentum Philosophi, sed solum loquitur de cognitione probativa modo rationali et discursivo, sive scientifice, sive probabiliter, ut sumitur ex D. Thoma, i Post, leo.i. Et dicitur doctrina