Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 662

ipsa cognitio, prout docens, et faciens nos scire, disciplina vero receptio cognitionis ab alio. Ratio autem est, quia intentum Aristotelis solum est ostendere quomodo possit aliquid de novo sciri, seu cognitio acquiri, sine hoc quod procedatur in infinitum in probationibus, neque fiat circulus probando unum per aliud, et e contra. Ad hoc autem solum conducebat loqui de cognitione, quae per probationem et illationem acquiritur, scilicet de cognitione probata et probante, illata et inferente, ita quod cognitio probans non est necesse quod fiat ex alia priori probante, quia potest aliqua cognitio probans esse per se nota et non ex alia probatione antecedente; omnis autem cognitio probata, seu demonstrata praesupponit aliam priorem, ex qua probatur seu demonstratur; quod si cognitio ipsa non ex eo quod sit probans vel probata, sed ex eo quod intellectiva, in nobis indigeat oriri ex alia cognitione, scilicet ex sensitiva, ad praesens non spectat. Neque in praesenti tractatur illa difficultas, an intellectus dependeat a sensu, sed an disciplina, et doctrina dependeat ex alia priori cognitione.

Secundo adverte quod Aristoteles, in assignanda generatione et acquisitione nostrae scientiae, eodem modo procedit ac in Physicis circa generationem rerum naturalium; sicut enim probat ibi contra aliquos Philosophos, quod formae non praeexistunt actu in materia latitantes, sed ex potentia illius educuntur, et sic de facto generantur, ita in nobis scientia acquiritur circa conclusiones, non quia praesupponuntur actu cognitae, et solum per reminiscentiam dicimur de novo eas sciri, ut Plato posuit, sed quod virtute et in potentia cognoscuntur in principiis, ex ipsis autem principiis actu redduntur cognitae, sicut et probatae.

Ex quibus constat fundamentum propositionis Aristotelis: Quod omnis doctrina, et disciplina ex praeexistenti cognitione fit, id est, omnis conclusio ignota ex aliquo principio notiori deducitur, in quo talis conclusio sit quidem ignota in actu, cognita autem in virtute et in potentia: sicut res generantur in actu non ex nihilo, sed ex aliquo in quo continentur in potentia, nempe ex materia; loquitur ergo Philosophus de cognitione acquirenda modo humano per principia et illationem, quod pertinet ad discursum.

Circa secundum dictum discerne diligenter fundamenta, unde oritur quod aliquid sit praecognoscendum ad acquisitionem nostrae scientiae, et quod praecognita solum debeant esse tria, et praecognitiones duae. Quod enim aliquid necessario praecognoscendum, seu preesupponendum sit, oritur ex illo principio, quod non potest dari processus in infinitum, neque circulus in demonstrationibus. Inde enim necessario sequitur quod sistendum sit in aliqua cognitione, quae per aliam non probatur; et consequenter illa ad probandum, seu demonstrandum alia praesupponitur, seu praecognoscitur, non vero probatur, neo cognoscitur per aliam.

Quod vero praecognita debeant esse tria, sumitur ex ipso objecto demonstrabili, quod est aliqua conclusio, in qua propria passio praedicatur et demonstratur convenire subjecto; unde praecognita solum assignantur ab Aristotele pro demonstratione, licet accommodari facile possint proportionali modo pro syllogismis non demonstrativis. Sic ergo colligit D. Thomas ista praecognita, i Post., lectione i: « Est (inquit) sciendum quod id cujus scientia per demonstrationem quaeritur est aliqua conclusio, in qua propria passio de aliquo subjecto