Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 663

praedicatur, quae quidem conclusio infertur ex aliquibus principiis; et, quia cognitio simplicium praecedit cognitionem compositorum, necesse est quod antequam habeatur cognitio conclusionis, cognoscatur aliquo modo subjectum, et passio. Et similiter oportet quod cognoscatur principium, ex quo conclusio infertur, cum ex cognitione principii conclusio innotescat. Horum autem trium, scilicet passionis, subjecti, et principii est duplex modus praecognitionis, scilicet quia est, et quid est. Ostensum est autem in vii Metaph., quod complexa non definiuntur; hominis enim albi non est aliqua definitio, et multo minus enuntiationis alicujus. Unde cum principium sit enuntiatio quaedam, non potest praecognosci de ipso quia est, sed quia verum est. De passione potest quidem sciri quid est, sed cum ejus quiddias pendeat ex subjecto in quo est, scitur quidem do passione per demonstrationem tanquam conclusio illata, sed praecognoscitur de ea quid est quantum ad significationem nominis; non enim potest sciri an aliquid sit, nisi sciamus quid nomen ejus significet. De subjecto autem non ostenditur in conclusione quid sit, et multo minus an sit. Unde oportet praecognoscere de eo quid sit, cum ex definitione ejus sumatur principium ad demonstrandum passionem ei convenire.» Hucusque D. Thomas.

Ex qua doctrina manifeste colligitur numerus praecognitorum, et quid de unoquoque praecognoscendum sit. Sumiturque hoc ex unico principio, scilicet quia ad inferendum aliquam conclusionem ex principiis, oportet talia principia praesupponere ante demonstrationem, quod est praecognoscere; principia autem sunt propositiones, quae constant aliquibus terminis, unde a fortiori ipsi termini debent praecognosci

omnes autem termini in demonstratione concurrentes sunt tres, scilicet in conclusione subjectum et passio, quae uniuntur inter se; in praemissis autem subjectum et passio, prout uniuntur in medio, cujus virtute inferuntur ut connexa inter se, quod medium est ipsa quidditas subjecti, quia omnis connexio necessaria passionum inter se oritur ex connexione necessaria quidditativorum praedicatorum.

Quare solum oportet praecognoscere subjectum et passionem, quatenus in praemissis praesupponuntur, ut postea in conclusione uniantur, et similiter ipsa principia, quae continent quidditatem, seu definitionem alicujus rei, et consequenter in ea praecognoscitur medium, scilicet ipsum praedicatum essentiale definitionis, ratione cujus convenit propria passio. Unde relinquitur quod de ipsis principiis praecognoscitur quod sint vera, eo quod propositiones sunt. De ipso vero subjecto praecognosci debet quid sit, eo quod quidditas subjecti non demonstratur, sed ex ipsa fit demonstratio, et ita praesupponitur. Et a fortiori praecognoscitur de ipso subjecto an sit, quia quaestio an est praesupponitur ad quaestionem quid est, neque enim potest cognosci quid aliquid sit nisi praesupponatur quod sit. Et nomine an est intelligimus non praecise ipsam existentiam in actu, quae quidditati contingenter advenit, sed etiam possibilitatem illius, id est an aliquid sit dabile in suo genere, sive in re, sive per rationem, et uno verbo quaestio an est inquirit rem, et non causam, id est rem esse, vel dari, sed non propter quid detur. Rem autem esse inquirit non secundum esse contingens et accidentale, quod non parat viam ad quod quid, sed secundum proprium rei conceptum, ut bene notat Cajetanus, n Post., c. vn.