Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 664

Denique de passione non possumus praecognoscere quid sit, vel an sit talis passio, quia utrumque per demonstrationem concluditur, in qua ostenditur passionem convenire subjecto, et consequenter in illo dari et haberi, quod pertinet ad esse, et ab illo dependere in sua ratione intrinseca, quod pertinet ad quidditatem. Ileslatergo quod solum de illa praecognoscamus quid nominis, id est, quid significetur nomine, quia hoc demonstrabile non est.

Solvuntur argumenta.

Contra primum argui potest: Quia velillapropositio Aristotelis:« Omnis doctrina et disciplina », ctc. procedituniversaliter de omni cognitione, vel solum de discursiva et probativa. Si primum, instatur in cognitione angelorum, in quibus est perfectissima scientia, non ex praeexistenti cognitione orta, sed unico intuitu attingens principia et conclusiones; instatur etiam in nobis, quia cum non sit processus in infinitum, oportet devenire ad aliquam cognitionem, quae ex alia praeexistenti non fiat. Si secundum, non verificatur propositio Philosophi, quia discursus non solum includit conclusionem, sed etiam praemissas, et ita talis cognitio discursiva non fit ex praeexistenti cognitione, sed ex seipsa, quatenus ex praemissis, quas includit, deducitur conclusio.

Confirmatur: Quia luco propositio non solvit argumentum Platonis, quo probabat nos nihil de novo addiscere, scilicet quia vel cognoscimus id quod inquirimus, vel illud ignoramus: si cognoscimus, ergo jam scimus; si ignoramus, etiam si obvium fuerit non inveniemus, sicut si quis quierat hominem sibi ignoratum. Qua) ratio etiam currit si omnis

doctrina fiat ex praeexistenti cognitione, quia quantumcumque habeam praeexistentem cognitionem, si illa non ostendit mihi id quod inquiro, nunquam inveniam. Si autem ostendit, non est quod ulterius quaeram.

Respondetur ex dictis: Propositionem Philosophi intelligi de cognitione qua* per aliquam probationem habetur, haec enim proprie est doctrina et disciplina, siquidem hoc intendimus addiscere quod per probationem acquirimus, id autem quod non probatur per aliud, sed immediate attingitur per se, non addiscitur, neque est disciplina. Et sic non instatur in angelo, qui sine probatione videt rem probatam, et sine illatione et discursu rem illatam; neque datur processus in infinitum, sistitur enim in cognitione probante, quae ex alia priori non probatur, ut sunt prima principia, licet hoc tandem in cognitionem sensuum resolvatur.

Ad id vero quod additur de discursu, respondetur quod si discursus sumatur adaequate pro praemissis et conclusione, sic verificatur quod ex praeexistenti cognitione fit, scilicet quia ex cognitione principiorum secundum se, ut praecise tangitur per habitum principiorum, et proceditur ad cognitionem ipsorum ut inferentium, et consequenter ad conclusionem. Sed tamen non sumendo discursum ita adaequate, sed pro ea cognitione, qua? est probata per discursum, qua; est conclusio, cui soli competit esse doctrinam et disciplinam, sic fit ex praeexistente cognitione, scilicet ex cognitione praemissarum, quae est probativa; quasi dicamus quod omnis doctrina, id est, cognitio probata per discursum, seu discursiva ut probata, fit ex praeexistente cognitione probante.

Ad confirmationem respondetur: Solvi argumentum Platoni? ex pro-