Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 665

positione allata a Philosopho, quia si omnis disciplina ex praeexistenti cognitione fit, in illa praeexistenti cognitione conclusio est nota virtualiter et in generali, prout continetur in praemissis, ignota vero formaliter et in particulari, et sic ex cognitione ejus in potentia fit cognitio in actu, non autem praesupponitur in actu scientia ejus, sicut Plato ponebat.

Secundo arguitur contra secundum dictum. Tum contra numerum praecognitorum. Tum contra distributionem praenotionum. Contra numerum, quia etiam debet praecognosci bonitas consequentiae ad conclusionem inferendam, et tamen illam hic non numerat Philosophus. Tum quia medium praecognoscitur ante conclusionem, cum virtute medii conclusio inferatur; ergo non solum debet praecognosci subjectum, et passio.

Contra distributionem vero praenotionum arguitur, quia aliquando de ipso subjecto inquirimus an sit, et quid sit in aliqua scientia, sicut inquiritur in Theologia an Deussit, in Physica, an sit motus, an sit generatio, etc. Et quando aliquid definitur, solet esse controversia an bene, vel male definiatur, quod totum explicatur per scientiam et discursum: ergo non ita praenoscimus de subjecto sicut asserit Aristoteles. Item illud an est, quod praesupponitur de subjecto et de passione, vel dicitur an estexistentiae, vel veritatis: hoc secundum dici non potest, quia sic praecognosceretur de subjecto idem quod de principiis, scilicet, quod sit verum; primum vero non potest stare, quia existentia non requiritur ad hoc ut subjectum sit scibile, cum potius objectum scientiae abstrahat ab existentia. Si autem dicatur supponi existentiam de possibili; contra est tum quia de ente rationis datur scientia,

scilicet Logica, et tamen non praesupponitur possibilitas ejus., cum non sit ens possibile. Tum quia esse possibile est idem quod non esse fletum, sed verum, et sic praesupponeretur an est veritatis, non existentie. Denique de passione male dicitur quod solum praesupponitur quid nominis; nam de passione etiam praesupponitur an sit. Tum quia non est supponi quid nomen significet, nisi supponatur an sit talis passio significata per nomen. Tum quia ex eo quod passio convenit alicui, ratio infertur quod conveniat subjecto, ut cum dicitur: omnerationaleest risibile, omnishomo est rationalis, ergo omnis homo est risibilis; ubi risibile in praemissis ponitur convenire rationali, et inde infertur convenire homini; ergo supponitur in praemissis risibile quoad an est, imo et quoad quid est, scilicet quod conveniat illi, a cujus ratione dimanat, et cui per se convenit; non ergo de passione solum supponitur quid nominis, imo per significationem nominis non probamus passionem, sed ex coaptatione ejus cum subjecto, id autem praesupponitur de passione per quod probatur.

Respondetur ad primam partem argumenti, non tradi ab Aristotele inter praecognita bonitatem consequentia), quia non est praecognitum posterioristicum, sed prioristicum, de quo egerat in libris Priorum. Quod vero attinet ad medium, illud quidein praecognoscitur, sed non seorsum a principiis, quia ex medio formari debent principia, ut inferant conclusionem. De subjecto autem et passione praecognoscitur seorsum a principiis, quia pertinent ad conclusionem, tanquam materia ex qua constat conclusio, non autem praecise dantur in principiis sicut medium.

Ad secundam partem argumenti