Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 666
respondetur: Quod de subjecto semper supponitur an est in illa scientia, a qua tractatur tanquam de subjecto proprio et adaequato, ita quod per medium intrinsecum non probetur; potest tamen aliquando probari an sit et quid sit alicujus subjecti in aliqua scientia, non per medium intrinsecum et a priori, sed vel a posteriori, vel ex mutuatis ab alia scientia, et non ex propriis, vel quia scientia est subalternata alteri, et per illam probat sua principia; et ita Theologia probat Deum esse, mutuando rationes a Metaphysica. Et logica similiter ex illa probat dari ens rationis. Physicus autem non probat dari motum in communi, sive ens mobile, quod est adaequatum subjectum, bene tamen dari generationem, quae est subjectum inadaequatum, et partiale.
Ad tertiam partem argumenti respondetur: Quaestionem an est non dicere existentiam, sed possibilitatem, et sic ens rationis etiam suam possibilitatem habet, non ut sit, sed ut cognoscatur. Rei autem possibilitas non est praesuppositio de veritate formaliter, et complexe, et per modum enuntiabilis, sicut praesupponitur de principiis, sed pertinet ad veritatem transcendentalem et subjectivam. Dicitur autem pertinere ad quaestionem an est possibilitas, considerata non in actu signato, ut quidditativum praedicatum essentiae, prout distinguit ab ente impossibili et ficto, et ut dicit causas talis possibilitatis, sed ut praecise exercet ordinem ad esse, quod extrinsecum est quidditati, non attendendo ad causas talis possibilitatis.
Ad ultimum respondetur . Aliquos ita sentire, quod de passione praecognoscitur an sit, quia esse passionis sequitur ad esse subjecti. Gaeterum cum sequatur per aliquod medium, ratione cujus convenit subjecto, non
praesupponitur, sed demonstratur; quando ergo cognoscitur quid nomen significet, non cognoscitur res significata quoad an est in essendo, sed in significando, seu potius in esse significati. Similiter, cum passio sit accidens, cujus esse sumitur per ordinem ad subjectum, licet in praemissis intelligatur convenire alicui medio propter quod convenit subjecto, nondum intelligitur formaliter et expresse in ordine ad subjectum, sed solum virtualiter, prout continetur in illo medio. Et ideo non praesupponitur quoad an est, sed probatur quia hoc esse passionis sumitur per ordinem ad subjectum, et ex convenientia ad ipsum. Si autem quoad an est non praesupponitur, multo minus quoad quid est. Non autem infertur passio convenire subjecto ex sola significatione nominis, licet haec praecognoscatur, sed ex connexione cum medio, quae etiam praecognoscitur in principiis.
ARTICULUS II.
Utrum praemissae efficienter influant in conclusionem, vel in alio genere causae.
Praemissa} sumi possunt vel formaliter, vel objective; formaliter sunt assensus, seu actus ipsi intellectus, quibus propositiones ipsas judicamus; objective sunt res ipsae, quae assensu et propositione attinguntur. Et quidem objecta ipsa, quantum ad connexionem quanthabent vel in ratione praedicati et subjecti, vel in ratione inferentis et illati, disponit Logica et intellectui proponit, quia negotiatur circa res cognitas in quibus disponendis et attingendis est tota difficultas, non in cognitionibus ipsis producendis realiter et ordinandis, et in hoc genere