Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 667

loquendo dixit Philosophus in ii Physic., lect. v, apud. D. Thomam quod praemissae materialiter concurrunt ad conclusionem, id est praebent illi materiam ex qua conficiatur, quia termini ex quibus constat conclusio, praehaberi debent in praemissis.

Nunc ergo tota difficultas est de ipsis praemissis formalibus, id est de assensibus praemissarum, an concurrant in aliquo genere causae ad assensum et illationem conclusionis, sicut etiam solet esse difficultas quomodo unus actus voluntatis sit causa alterius, sicut intentio electionis, de quo i-ii, q. ix, et xii. Constat autem apud omnes aliquam dependentiam et connexionem esse inter assensum praemissarum et conclusionis, cum dicat Philosophus omnem doctrinam et disciplinam ex praeexistenti cognitione fieri, id est conclusionem probatam ex cognitione probante, movetur enim intellectus ab assensu praemissarum ad assensum conclusionis, sicut ex volitione finis ad volitionem mediorum. Constat etiam non habere locum causam finalem et materialem in istis assensibus, quia esto objectum, seu veritas circa quam versatur assensus praemissarum esset finis, aut praeberet materiam objecto conclusionis, tamen actus qui versatur circa objectum praemissarum neque est finis, neque materia actus, seu assensus formalis, qui versatur circa conclusionem, sicut actus intentionis non est finis actus electionis.

Ex causa vero formali et efficienti aliqui censent praemissas concurrere in genere causae formalis extrinsecae, quasi specificando conclusionem, quia tota specificatio assensus conclusionis sumitur ex medio demonstrationis, et intellectus proprie solum agit specificando et determinando. Et hinc sumitur fun-

damentum hujus sententiae : quia non apparet quomodo unus actus intellectus possit alium causare, nisi relinquendo aliquam determinationem ut potentia in alium actum prodeat, quod est ipsum actum non concurrere effective, sed potentiam determinatam, et applicatam per actum.

Gaeterum communis sententia efficientiam assignat actibus praemissarum respectu actus conclusionis.

Quod sumitur ex Divo Thoina, tum in i Poster., lect. hi, ubi dicit « praemissas habere rationem causae efficientis et activae respectu conclusionis. » Tum in ii Physic., lect. v; et v Metaph., lect. m, ubi inquit : « Quod quantum ad virtutem illativam, praemissae habent rationem causae efficientis. » Ac denique i p., q. xiv, art. vii, docet: « Quod discursus, quo per principia devenimus in conclusiones, est discursus secundum causalitatem. » Et hinc sumitur fundamentum hujus sententiae. Quia, si principia respiciunt conclusionem per discursum secundum causalitatem, oportet quod influant in assensum conclusionis, quatenus lumen praemissarum ita afficit et determinat intellectum, quod conclusionem ipsi manifestat, et illuminando assentiri facit; lumen autem causat illuminationem alicujus objecti, et determinat ad cognitionem illius effective ; ergo praemissae, quae per discursum causant conclusionem illuminando ipsam, effective influunt in assensum conclusionis.

Nec potest dici quod discursus assimilatur motui, in quo ex uno transimus ad aliud, nec tamen una pars motus efficit aliam, ita ex praemissis transimus ad conclusiones ut ab una parte motus ad aliam, non ut a causa efficiente ad effectum ; et sic aliqui dixerunt assensum praemissarum se habere ut terminum a