Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 668
quo respectu conclusionum. Caeterum hoc est non distinguere inter discursum secundum successionem, et discursum secundum causalitatem; discursus enim secundum causalitatem non solum importat successionem cognitionum unius post aliam, sicut se habent partes in motu, sed etiam rationem illuminantis, quatenus ex magis noto proceditur ad minus notum, et consequenter praemissae determinant intellectum illuminando ipsi manifestationem conclusionis illatae. Unde non possunt se habere sicut pars motus, quae relinquitur ut altera pars acquiratur, quae se habet ut terminus a quo, sed ponit virtutem illativam et manifestativam conclusionis, et ita praemissae, in quantum inferentes, non relinquuntur ab intellectu ut acquiratur conclusio, sicut relinquitur terminus a quo, ut acquiratur alius, sed ipsae praemissae dant vim intellectui, id est lumen ad acquirendum conclusionem, locus autem qui relinquitur non dat virtutem motivam ad acquirendum alium.
Nec potest iterum dici quod assensus praemissarum influunt per modum causae formalis in conclusiones, non quidem ut forma intrinseca illarum, sed ut forma extrinseca determinans intellectum ad conclusiones. Sed contra est quia forma extrinseca vel est objectum, vel idea exemplans; assensus autem praemissarum non est idea conclusionis, cum non ad instar illarum formetur conclusio, licet ex illis sit deducta per connexionem intrinsecam. Unde assensus unius ducit intellectum ad assensum alterius manifestando illum, non per imitationem illius. Deinde idea indiget ad executionem formationis sua) efficacia voluntatis moventis, quia modo practico causat; praemissae autem influunt in conclusionem modo pu-
re speculativo et sine influentia voluntatis, dicitur que intellectus ex vi praemissarum moveri in conclusiones, non ex voluntate, movet autem se intellectus effective de uno in aliud; ergo et illa vis movens effectiva est. Multo minus assensus praemissarum est causa objectiva conclusionum, siquidem conclusio habet objectum suum a quo specificatur, distinctum a praemissis, et ab eorum assensu, scilicet veritatem illatam.
An vero praemissae debeant simul existere actu, quando infertur conclusio, dicemus articulo sequenti, ubi ex D. Thoma, i Posterior. lect., H, ostendemus in demonstratione minorem existere in eodem instanti cum conclusione, assensum vero majoris posse praecedere tempore.
Solvuntur argumenta.
Primo arguitur: Quia tota virtus effectiva cujuscumque cognitionis solum est potentia, vel habitus illi superadditus, vel species; unus autem actus non est operativus alterius actus, licet possit determinare potentiam ad alium actum: sed assensus praemissarum neque est potentia, neque habitus, nec species, sed actus intellectus: ergo non dat illi virtutem effectivam ad influendum in conclusionem.
Confirmat.: Quia principia habent iationem causae formalis extrinseca*, u qua sumitur specificatio scientiae; ex diverso enim medio probante seu demonstrante sumitur diversa ratio formalis scientiae, ut D. Thomas affirmat ii-ii, quaestione i, artic. i; ergo praemissae, quae determinant intellectum ratione medii probativi et illuminativi conclusionum, habent se ut ratio formalis extrinseca illarum.
Respondetur quod licet intellectus