Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 669
causa principalis efficiens assensus conclusionis; tamen, quia intellectus procedit illative ex uno in aliud, habet hanc vim illativam ab assensu praemissarum, in quibus virtualiter continetur conclusio, ut manifestabile in manifestante. Et quando dicitur quod unus actus non est operativus alterius, distinguendum est. Nam si unus actus virtute continet alium, efficere potest illum determinando potentiam, et dando illi virtutem ut se moveat de uno in aliud, non vero si virtute non contineat alium actum; sic videmus quod in voluntate actus intentionis est causa actus electionis, et actus imperans habet pro effectu actum imperatum. Et inter effectus charitatis ponitur a D. Thoma pax et gaudium, n-ii, queest. xxvm et xxix, et laetitia est effectus devotionis, n-n, q. 1xxxii, art. ii. Et hac ratione distinguitur actus alicnjus virtutis ab effectu, quod actus immediate elicitur, effectus autem mediante alio actu imperatur, et dicitur unus actus determinare et movere ad alium, quatenus prior actus respicit objectum sub quo virtute continetur objectum alterius actus. Unde hoc ipso quod per talem actum ordinatur potentia ad objectum, habet in virtutem ut determinetur ad objectum contentum sub illo, et sic ex ista ordinatione seu determinatione relicta ex tali actu, sive relinquatur per aliquem modum impressum, sive per aliquam speciem repraesentantem actum praeteritum, movetur et determinatur potentia ad prodeundum in alium actum.
Ad confirm. respondetur: Quod praemissae dant medium specificativum ex parte objecti cogniti, objectum enim specificat actum et formalizat. Gaeterum ex parte assensus quo tale objectum cognoscitur, non repugnat quod effective influat ordinando potentiam ad elicientiam al-
terius actus, et per modum luminis interioris illustrando formaliter, id est intra inhaerendo, et non objective.
Secundo arguitur. : Quia si praemissae efficienter influunt in conclusionem, sequitur quod assensus praemissarum debeat simul existere quando elicitur assensus conclusionis, quia causa effectiva non influit nisi existendo; hoc autem est falsum, quia cognitio praemissarum transit adveniente conclusione, cum per discursum et motum de uno ad aliud transeatur, nec intellectus possit simul multa intelligere, ut D. Thomas docet, i p., q. 1xxxv, art. iv. Ex quo ulterius sequitur quod non possit minor simul cognosci cum conclusione, contra id quod docet Philosophus, in i Post., cap. i, et ibi D. Thomas, lect ii, quia non contingit simul esse duplicem cognitionem, cum non possimus multa ut multa intelligere. Si autem non est duplex cognitio, neque est efficientia unius in aliam : ergo saltem una praemissarum non influit effective, scilicet minor, sola autem major sine minori non potest effective influere in conclusionem, quia in sola majori non est dispositio praemissarum.
Secundum inconveniens est, quia si principia sunt causa effectiva conclusionis, non possunt esse causa univoca, cum assensus principiorum sit alterius speciei ab assensu conclusionum, ut pote ab habitibus diversae speciei orti; ergo erunt causa aequivoca respectu conclusionis; quod stare non potest, quia causa aequivoca non est proxima et immediata, sed universalis; inter praemissas autem et conclusiones nihil mediat. Denique si praemissae sunt causae effectivae, potest Deus illarum efficientiam supplere in conclusionem, et sic inferetur conclusio sine praemissis, quod repugnat.
Respondetur ad primum inconve-