Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 670

niens, quod quando infertur conclusio, existit causa inferens, quia minor et conclusio simul tempore cognoscuntur, licet prius natura, ut ex Philosopho docet D. Thomas, i Post., lect. m; quod intelligitur de minori, ut continet in se virtute majorem, quam determinat, de quo sequent, art. dicetur. Neque ad discursum requiritur quod unus actus transeat post alium secundum successionem temporis, sed secundum successionem, vel causalitatem cognitionum et objectorum, licet utraque cognitio simul duret. Si tamen cognitio inferens non maneat actu, manebit in virtute et determinatione qua intellectum determinat ad inferendam conclusionem. Nec D. Thomas negat plura posse simul cognosci simultate temporis, sed simultate cognitionis et repraesentationis, et hoc quando non sunt ordinata, vel unita in aliqua ratione, sed inter se disjuncta et separata. Unde licet simul tempore cognoscatur minor, et conclusio, tamen potest esse causa effectiva illius, quia est prior natura, licet simul tempore.

Ad secundum inconveniens dicitur quod praemissae sunt causa efficiens conclusionis per modum virtutis et instrumenti; virtus autem aequivoca potest esse immediata et proxima respectu sui effectus, sicut calor in animali generat carnem, et lux calorem immediate et proxime. Quomodo autem isti assensus, seu actus attingant actione aliqua conclusionem, de quo aliqui dubitant, respondetur: non attingi actione aliqua transeunti, sed ipsamet actione immanenti qua conclusio procedit ab intellectu, procedit etiam ab habitu effective, ut adjuvante, et ab actuali assensu praemissarum, ut a lumine actu illustrante, et praebente vim effectivam potentiae.

Ad ultimum inconveniens dicitur

quod non omnis efficientia potest sub omni modo suppleri a Deo, scilicet quando efficientia importat, seu connotat specialem aliquem modum, seu dependentiam sub qua Deus non potest efficere, sicut potest Deus producere hominem, sed non generat corporaliter ut pater, et potest concurrere ad discursum, sed non discurrere. Et similiter non potest conclusionem ut illatam sine praemissis producere.

ARTICULUS III.

Utrum praemissae necessitate ad assensum conclusionis, ita quod minor simul cum conclusione cognoscatur.

Loquimur in praesenti de praemissis in syllogismo demonstrativo convincente intellectum, et ex concessione praemissarum necessitante. An vero in syllogismo probabili, concessis praemissis et stante bonitate consequentiae, intellectus necessitatur ad assensum conclusionis; breviter respondeo: necessitari intellectum in vi consequentiae, non in vi veritatis inferentis; et ideo simpliciter non necessitatur, quia, licet concessis praemissis recte dispositis si procedatur ad conclusionem, non possit dissentiri, tamen in materia probabili potest non procedere ad examinandas praemissas, et cum sint probabiles illis dissentire, quod in demonstratione non currit, in qua non solum debet procedere ad conclusionem, sed etiam non potest retrocedere intellectus; et sic D. Thomas, i p., q. Lxxxn, art. ii, docet quod propositionibus contingentibus, ad quarum remotionem non sequitur remotio principiorum, non ex necessitate assentit intellectus: ergo cum etiam positis praemissis videat intellectus non sequi remotionem primorum principiorum,