Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 671
potest a praemissis retrocedere et sic non simpliciter necessitari; tenetur tamen assentiri ipsi probabilitati, si evidens sit, non tamen veritati.
Ut ergo punctum difficultatis praesentis innotescat, supponenda est illa vulgaris distinctione cessitatis quoad specificationem, et quoad exercitium. Prima respicit speciem actus, secunda elicientiam; et ita prima explicatur conditionate, id est, si potentia eliciat, non potest nisi talis speciei actum elicere; potest tamen non elicere absolute. Secunda vero explicatur absolute, quia de facto tenetur elicere. Et huic duplici necessitati correspondet duplex libertas, altera quoad specificationem qua etiam dicitur contrarietatis, eo quod versari potest circa actus specie contrarios, v. g., odium et amorem; altera quoad exercitium, quee dicitur contradictionis, quee solum versatur circa elicientiam vel non elicientiam actus. Et quando in praesenti inquirimus an intellectus necessitatur ad assensum conclusionis, loquimur de assensu formali, non virtuali, quia virtualis habetur in praemissis, in quibus virtualiter continetur conclusio, et ita idem est virtualiter assentiri conclusioni, et formaliter assentiri principiis ut ad eam disponentibus.
In praesenti ergo extra controversiam est quod, stantibus praemissis evidentibus, intellectus necessitatur quoad specificationem ad assensum conclusionis.
Et ratio est quia circa verum ut verum non potest dari dissensus, nec circa falsum assensus; alioquin posset aliquis assentiri duabus contradictoriis, si aeque potest veritati assentiri ac dissentiri, et similiter falsitati; sed positis praemissis veris et evidentibus conclusio non potest non esse vera, alias posset dari antecedens verum et consequens falsum; ergo talis conclusio non est
capax dissensus, sicut nec falsitatis, ergo necessitat quoad assensum. Et sic remanet difficultas circa necessitatem quoad exercitium.
In quo aliqui existimant intellectum non necessitari quoad exercitium circa talem conclusionem, positis praemissis, sed posse a voluntate impediri. Quod dupliciter explicari potest: uno modo, quia voluntas directe possit suspendere intellectum ne procedat ad assensum conclusionis, sicut suspendit manum ne moveatur; alio modo indirecte, divertendo intellectum circa aliam cognitionem, vel impediendo ne attendat ad praemissas. Alii simpliciter et sine limitatione docent intellectum necessitari quoad exercitium, stante assensu praemissarum.
Sit nihilominus unica conclusio: Intellectus, stantibus praemissis evidentibus, directe necessitatur quoad exercitium ad assensum conclusionis; indirecte tamen potest impediri a voluntate, quia non necessitatur ad attendendum et cogitandum de praemissis. — Ita tenet communis sententia; et sumitur ex D. Thoma, i p., q. 1xxxii, art. ii, ubi dicit: « Quod naturaliter ex necessitate inhaeret intellectus principiis, et conclusionibus habentibus necessariam connexionem cum illis. » Sed luculentius id tradit i-n, q. xvn, articul. vi, ubi inquit: « Quod actus rationis potest considerari dupliciter. Uno modo quoad exercitium actus, ut cum indicitur alicui quod attendat et ratione utatur, et sic potest imperari actus rationis. Alio modo quantum ad objectum; respectu cujus duo actus rationis attenduntur: primo quidem ut veritatem circa aliquid apprehendat, et hoc non est in potestate nostra, hoc enim contingit per virtutem alicujus luminis, vel naturalis, vel supernaturalis; et ideo quantum ad hoc actus rationis non est in potestate