Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 672
nostra. Alius autem actus rationis est, dum his quae apprehendit assentit: si igitur fuerint talia apprehensa, quibus naturaliter intellectus assentiat, sicut prima principia, assensus talium, vel dissensus non est in potestate nostra, sed in ordine naturae. Sunt autem quaedam apprehensa, quae non adeo convincunt intellectum quin possit assentire, vel dissentire, vel saltem assensum et dissensum suspendere propter aliquam causam, et in talibus assensus ipse, vel dissensus in potestate nostra est. » Ita D. Thomas. Ubi duplex exercitium distinguit, aliud quoad applicationem attendendi ad hoc vel illud objectum, aliud quoad applicationem assentiendi; et prima applicatio est in manu voluntatis, ut attendat, vel cogitet de praemissis, secunda vero applicatio quoad ipsum assensum non est in potestate voluntatis, nisi respectu objectorum quae non convincunt intellectum; respectu ergo objectorum convincentium, et necessitantium id fieri non poterit non solum ut dissentiat vel assentiat, quod est libertas contrarietatis, sed etiam ut suspendat Vel non suspendat assensum, quae est necessitas exercitii.
Ex quo sequitur quod directe non potest voluntas impedire assensum conclusionis evidentis, quoad exercitium, posito assensu praemissarum, quia non potest voluntas impedire visionem objecti, posito lumine illustrante illud, et oculis apertis, ut ipsa experientia manifestum est, et ratio aperte convincit, quia tunc omnes causae sunt agentia naturalia inimpedibilia a voluntate; nam lumen ipsum naturaliter manifestat, et illuminat objectum: potentia autem cognoscitiva in cognoscendo naturaliter operatur respectu objecti sufficienter propositi; constat autem quod praemissae evidentes recte dispositae illuminant et manifestant conclusionem, sicut lux colores; ipse etiam intellectus est potentia non libera, sed naturaliter operans circa objectum sufficienter propositum, id est illuminatum: ergo stante tali illuminatione, et potentia ipsa vigilante, et attendente, necessitatur quoad exercitium, et non potest impediri a voluntate. Potest tamen indirecte avertere voluntas ab assensu conclusionis, quia potest divertere intellectum ne cogitet de praemissis, sicut manifestato visibili potest oculos avertere, vel claudere; remisso autem vel omisso assensu circa praemissas, vel non cogitando earum dispositionem ad inferendum, non sequitur illuminatio circa conclusionem.
Ex dictis colliges quomodo intelligendum sit dictum Philosophi in praesenti: « majorem cognosci prius tempore quam conclusionem, minorem vero simul conclusione. « Loquitur enim de majori secundum se et seorsum; cum enim sit universalior propositio, et non subsumpta sub alia, sed assumpta, potest seorsum et per se cognosci, atque adeo prius tempore; minor vero, si formaliter consideretur ut minor, id est ut inferior et subsumpta sub majori, et determinans illam ad influendum determinate in conclusionem, sic non potest intelligi, nisi simul intelligatur conclusio, dummodo subsumpta et disposita sub majori. Quod intelligitur non solum negative, id est quia nihil mediat [inter cognitionem minoris et conclusionis, id enim manifestum est, minor enim est ultima pars in praemissis, unde necesse est quod immediata pars quae illi conjungitur sit conclusio illata, quae est aliquid extra praemissas; non ergo solum negative hoc intelligitur, sed etiam positive, quia in eodem instanti quo minor cognoscitur, ut minor, deducitur assensus oonclu-