Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 673
sionis, ut asseritur a D. Thoma, i Poster., lect. n, quia posita oognitione minoris formaliter ut coordinata et subordinata majori, atque adeo supponendo cognitam bonitatem consequentiae, hoc ipso ponitur lumen sufficiens et necessitans ad manifestandam conclusionem; nec enim alio lumine manifestatur conclusio, quam lumine illativo quod in praemissis continetur; 9ed illuminatio fit in instanti, multo magis in spirituali lumine quam in corporali, quia illud est efficacius et perfectus; ergo in eodem instanti quo ponitur lumen praemissarum, quo determinatur major ultimate per minorem, ponitur assensus conclusionis, tamquam a causa non impedita et operante instantanee, sicut de illuminatione dictum est.
Dices : Intellectus est potentia limitata, et non potest plures actus simul elicere, aut saltem in numero determinato et limitato; ergo fieri potest ut in assensu minoris sit ultimus actus quem potest intellectus elicere naturali virtute, atque adeo tunc non poterit elicere assensum conclusionis.
Respondetur quod in eo casu, si intellectus non possit remittere aliquam ex notitiis praecedentibus, quia vel necessitant intellectum, vel voluntas non vult ut recedatur ab illife, intellectus non producet assensum formalem conclusionis, ob impedimentum et limitationem virtutis; in praesenti autem loquimur de causa non impedita, cum quo stat quod simpliciter necessitatur intellectus ab illo lumine praemissarum, sicut ignis necessitatur ad calefaciendum, et oculus ad videndendum, si tamen non sit impedimentum, vel non excedat sphaeram virtutis ad agendum.
Quod vero aliqui adhuc strictiori modo existimant posse minorem et conclusionem eognosoi eodem indi-
visibili actu, si id intelligatur de formali cognitione principii et conclusionis, id solum est proprium luminis angelici, qui unico actu implet totum quod noster discursus pluribus; per lumen autem discursivum id fieri non potest, sed necesse est divinitus elevari hominem supra modum connaturalem cognitionis humanae, sicut in scientia infusa Christi solet admitti. Si autem loquamur de virtuali cognitione conclusionis, constat ipsam sic cognosci in praemissis.
Solvuntur argumenta.
Primo arguitur: Voluntas non necessitatur ab aliquo bono particulari quod non pertineat ad proprium esse; sed assensus conclusionis, etiam post assensum praemissarum, est quoddam bonum particulare juxta regulam S. Thomae, i-n, q. ix, art. i, ad 3, quod ipsum verum quod est perfectio intellectus continetur sub universali bono, ut quoddam bonum particulare; ergo non necessitatur voluntas ab illo quoad exercitium.
Gonfirm.: Quia si voluntas necessitatur ad assentiendum conclusioni speculativae evidenti, ergo et practicae evidenti, sicut est haec : Quod tibi fieri non vis, alteri ne feceris, sed tibi non vis furari, ergo alteri non debes furari; et tamen voluntas non necessitatur ad assensum practicum hujus conclusionis, cum oppositum quandoque faciat; ergo, etc.
Respondetur juxta doctrinam traditam supra ex D. Thoma de duplici exercitio ad apprehendendum principia, vel ad assentiendum illis vel conclusionibus inde necessario deductis, quod circa primum voluntas est libera, et potest intel-