Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 674

lectum retrahere ne cogitet de principiis, et sic ab assensu conclusionis cessare indirecte, et non continuare illum opponendo impedimentum. Secundum vero exercitium non potest voluntas impedire, supposito assensu praemissarum, in his propositionibus, quae convincunt intellectum, ut ex D. Thoma supra ostendimus.

Ad confirm. resp. : Syllogismum practicum, ut practicus est et effective movens voluntatem quoad exercitium, non necessitare voluntatem. Tum quia potest divertere cognitionem intellectus a propositione recta principiorum, sicut potest in speculativis, juxta illud Psal. ix : Auferuntur judicia tua a facie ejus. Quod si non divertat a propositione recta principiorum, necessitabitur ad conclusionem practicam ex suppositione secundum quid. Tum etiam quia ex principiis practicis recte dispositis solum de necessitate concluditur hoc esse debitum ut fiat, seu conveniens secundum legem, non semper secundum appetibilitatem, quia haec in exercitio proponitur cum indifferentia, nisi sit Deus clare visus, et ideo quoad hoc syllogismus practicus non concludit convincendo, sed indifferenter proponendo, et voluntas sequitur convenientiam appetibilitatis hic et nunc propositam, non solum convenientiam secundum le-

aliqua indifferentia, non est omnimoda necessitas.

Gonfirm.: Quia, si ex praemissis necessariis inferatur duplex conclusio, una directa, altera indirecta, sicut ex praemissis in Barbara infertur Baralipton, necessitaretur intellectus ad utramque conclusionem, quod est falsum, quia una demonstratio solum unam conclusionem elicit et postulat, et sic a voluntate determinabitur ad quam voluerit. Ac denique, si necessitatur intellectus ad exercitium assensus conclusionis positis praemissis, eadem ratione necessitabitur ac continuationem assensus stantibus eisdem promissis, unde semel facta demonstratione, non poterit cessare ab illa.

Respondetur quod habitus scientificus non solum attingit conclusionem illatam supposito assensu praemissarum et bonitate consequentiae, sed etiam attingit praemissas, ut inferentes, et earum dispositionem; et totum hoc indiget habitu ut possit demonstratio elici non solum quando primo facta est, sed etiam post; quamvis verum sit quod, si solum attendamus ad illationem conclusionis, post assensum praemissarum et rectam earum dispositionem, hoc praecise non indigeret habitu vincente difficultatem aliquam.

Ad confirm. : Respondetur quid, quando duae conclusiones inferuntur ex praemissis, non aeque immodiate utrumque infertur, sicut conclusio indirecta infertur mediante transmutatione, vel conversione aliqua alicujus propositionis. Unde sicut ad assensum primae conclusionis necessitatur intellectus non quomodocumque, sed suppositarecta dispositione praemissarum, ita non necessitabitur ad indirectam aeque immediate, sed postquam posita fuerit dicta transmutatio, vel conversio. De continuatione assensus dicitur quod, quando continuantur

Secundo arguitur: Quia etiam positis assensibus praemissarum, indiget intellectus habitu ad assentiendum conclusioni scientificae, circa illam enim versatur scientia; ergo aliquam indifferentiam habet intellectus ad talem assensum, etiam positis praemissis; nam si nullam haberet, nullum habitum generaret, ubi enim est totalis determinatio potentiae, non datur habitus qui ejus indifferentiam tollit; ubi autem est