Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 675

assensus praemissarum, continuabitur et assensus conclusionis, sed potest divertere intellectus a cogitatione praemissarum, et sic cessare ab assensu conclusionis.

ARTICULUS IV.

Explicatur quid sit propositio per se nota et immediata, praedicatum de omni, et per se, secundum quod ipsum.

Ut plene explicentur ea quae pertinent ad notitiam praemissarum, oportet earum conditiones explicare ex quibus constare debent praemissae ad demonstrationem deservientes.

Igitur primo loco occurrit propositio per se nota, sive immediata; licet enim non omnis demonstratio formetur ex propositionibus per se notis, omnis tamen demonstratio dependet ex illis, et resolvitur in illas. Et quia omnis propositio per se nota est immediata, explicatur negative quatenus est immediata, et positive quatenus est per se nota. Et propositio immediata definitur a Philosopho et D. Thoma, i Post., lect. v, quod est « propositio carens medio, vel propositio qua non est alia prior. » Et intelligitur carere medio probativo, probatione intrinseca et a priori, ut sequenti disp. amplius manifestabitur; licet possit admittere probationem a posteriori et per causas extrinsecas. Unde dicit D. Thomas, q. x de Verit., art. x : « Quod tunc est aliquid per se notum, quando praedicatum est de ratione subjecti. » Ubi oportet advertere quod illa definitio est intelligenda formaliter, id est, quando aliquod praedicatum est de ratione subjecti immediate et per se; alioquin si praedicatum convenit alicui mediante alio, quantumcumque sit essentiale, non repugnat quod per aliquod medium

probetur et manifestur; sicut potest probari hominem esse sensitivum quia est animal, et lineam non esse substantiam quia quantitas non est substantia. Cujus rei meminit Philosophus, i Poster., c. xi, et videri potest D. Thomas ibi, lect. xxvi; et sic est intelligendus D. Thomas, i p., q. xiv, art. i, cum probat Deum esse intelligentem quia est immaterialis, quia intellectualitas includitur in immaterialitate et cum illa convertitur, sicut probatur Petrum esse rationalem quia est homo, que sunt probationes de includente et incluso.

Si autem positive consideretur propositio per se nota, definitur illa « quiffi ex ipsis terminis, seu explicatione terminorum innotescit. » Unde constat quod non est idem propositio per se nota, quod intuitiva, sive per experientiam sensuum nota, quia quod sensu cognoscitur non cognoscitur ut propositio, sed ut simplex objectum apprehensum, neque ex sola explicatione terminorum innotescit, sed quia experientia externa attingitur; et sic nivem esse albam, licet in sensu sit experientia notum, in intellectu tamen non est propositio nota ex terminis perse connexis, sed potius in materia contingenti. Ac denique non est idem propositio per se nota ac sine discursu nota; per fidem enim cognoscimus sine discursu ob auctoritatem dicentis, et tamen non est per se notum; et angelus cognoscit in principiis sine discursu ea quae per probationem et causas innotescunt. Quomodo autem propositio per se nota, seu primum principium dividatur in dignitates et propositiones, id est in principia communissima, et minus communia, diximus in textu, capite secundo, et sequenti disputatione amplius dicetur.

Est autem celebris divisio propositionis per se nota, in per se notam