Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 676
secundum se, et quoad nos, quam tradit D. Thomas, i p., q. n, art. i, et q. x, de Verit. art. xii; illam tamen non admittit Scotus in i, dist. n, q. ii, et ejus schola communiter; et aliqui recentiores dicunt S. Thomam improprie fuisse locutum, dividendo propositionem per se notam hoc modo, quia id quod est per se notum secundum se, et non quoad nos, proprie et formaliter non est propositio, sed res significata per propositionem: haec autem non dicitur per se nota, vel cognoscibilis, nisi quatenus subjicitur terminis, sive sint formales conceptus, sive voces quibus notificatur; si ergo termini notificantes non sint per se noti, sed per aliud probentur, nec ipsa propositio erit per se nota ut propositio est; res autem ipsa significata, si aliis terminis per se notis subjiciatur, erit propositio per se nota, non tamen ut subest illis terminis confusis et per aliud probandis. Et ad hoc fere reducitur totum fundamentum oppositum, negans dari propositionem per se notam secundum se.
Nihilominus D. Thomas altius considerans propositionem per se notam, non solum locutus est de ipsa secundum formalem rationem propositionis ex parte conceptus vel vocis significantis, sed etiam ex parte fundamenti quod habetur in ipsa re significata; quod enim aliqua propositio sit demonstrabilis per aliquod medium, vel careat medio quo demonstratur, et ita sit immediata et per se nota, non oritur ex ipsa significatione terminorum, sed ex ipsa connexione rerum significatarum. Ubi enim praedicatum aliquod convenit subjecto immediate, caret medio, quo probetur hoc praedicatum de illo subjecto, et consequenter quantum est ex se fundat propositionem per se notam, licet respectu nostri non semper possit
formari propositio per se nota, eo quod ipsa extrema, seu termini quibus constat illa propositio nobis immediate non sunt, ita ut de eorum connexione inter se per solam terminorum explicationem nobis constet, sed supposito discursu manifestante terminos, et consequenter connexionem eorum, innotescit, et ideo non est per se nota nobis absolute, sed supposito discursu, quod est esse per se notam sapientibus. Nulla autem est improprietas quod loquendo de propositione sumamus ipsam objective, et non formaliter, sed ex parte rei significatae, quae et fundamentum veritatis, quae formaliter significatur per conceptus et terminos; et hoc tanto melius fecit D. Thomas quanto magis pertinet ad praesens explicare veritatem propositionis, potius quam propositionem ipsam, agitur enim de veritate demonstrabili, vel non demonstrabili seu per se nota, et hanc oportebat explicare etiam ex parte sui fundamenti, et rei significat».
Unde patet ad fundamentum oppositum. Dicimus enim quod D. Thomas sumit propositionem per se notam non solum pro propositione formali, sed etiam pro objectiva, et pro fundamento veritatis ejus: tunc erit secundum se nota, quando ex parte objecti habet immediatam connexionem; tunc autem erit per se nota nobis, quando ista connexio talibus terminis constat, et explicatur quod sine aliquo discursu, sed sola terminorum explicatione ipsa connexio extremorum innotescit.
Circa praedicatum de omni, ut intelligatur quid sit, et quomodo requiratur ad praemissas demonstrationis, advertendum est ex D. Thoma, i Post., lect. ix, aliter sumi dici de omni in libris Priorum, aliter hic: ibi enim solum attenditur ad formam praedicationis universalis de omni, hic ad materiam, seu