Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 677

eessitatem, et ideo ibi dicitur praedicatum de omni quod inest cuilibet eorum quae continentur sub subjecto, sive necessario, sive contingenter. Et unico verbo, dici de omni secundum formam prioristicam est quodcumque praedicatum, quod afficitur nota universalitatis et distributionis, sive probabiliter, sive necessario; hoc enim non attendit forma syllogistica, quae tam servit demonstrativo, quam opinativo. De omni vero posterioristicum includit duas conditiones, ut loco citato dicit S. Thomas, scilicet quod nihil sit subsumere sub subjecto, cui non insit praedicatum, in quo convenit cum de omni prioristico. Secundo, ut non sit accipere aliquod tempus in quo praedicatum ei non insit, et sio designat Philosophus certam et necessariam veritatem, totamque definitionem complexus est illis verbis : « De omni dico, quod non ouidam inest, et cuidam non ineat, aliquando competit, aliquando non competit, sed omni et semper. »

Quare hic intelligitur duplex universalitas, scilicet temporis et suppositorum. Universalitas suppositorum alia est positiva, alia negativa: positiva est, quis de facto habet plura inferiora; negativa, quae de se non repugnat, aut non concipitur repugnare ut sub ea sumantur plura, sive in re illa habeat, sive repugnet habere, dummodo ex visui conceptus formalis non concipiatur ut repugnans hic secundus modus universalitatis sufficit ad demonstrationem, sicut plura demonstrari possunt de Deo et angelis, licet in re non habeant plura inferiora, quia possunt concipi ad instar rei communis, ut supra q. vin, dictum est. Non autem convenit termino singulari, ut Petro, vel Socrati, quia ex ipso modo concipiendi dicunt singularitatem repugnantem

universalitati. Similiter universalitas temporis dicitur duplioiter. Uno modo simpliciter et absolute; alio modo restricte et determinate. Absolute, pro omni differentia temporis, seu perpetuitate; restricte, pro eo quod convenit alicui supposita existentia, vel continue, ut corvo nigredo, vel certis temporibus, ut arbori florere.

Circa praedicatum per se advertendum est quod, in communi loquendo, est illud quod opponitur praedicato per accidens. Et per accidens aliquando est idem quod per aliud; aliquando est idem quod non essentialiter, sed accidentaliter et contingenter. Et similiter per se aliquando dicitur idem quod immediate, seu non per aliud; aliquando idem quod necessario et essentialiter. Et dividitur a Philosopho praedicatum per se in quatuor modos perseitatis, quos D. Thomas colligit, i Post., lect. x, quia illa particula per significat duo, vel habitudinem causae, vel habitudinem situs. Dicitur enim aliquando per se esse quod est sine alio, vel solitarie. Quando significat habitudinem causae, vel potest significare causam intrinsecam, qualis est formalis vel materialis, ut cum dicitur corpus vivere per animam tanquam per formam, et corpus esse coloratum per superficiem tanquam per causam materialem. Vel designat causam extrinsecam, praesertim efficientem, ut cum dicitur aqua calefieri per ignem. Primus ergo modus per se est quando aliquid attribuitur alicui per formam, et quia definitio est maxime formalis in qualibet re, quando definitio, vel aliquod praedicatum quidditativum ad definitionem pertinens prodicatur de aliquo, dicitur praedicari in primo modo per se.

Secundus modus per se, inquit D. Thomas quod sumitur quando haec