Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 678
propositio per designat causam materialem, id est proprium subjectum alicujus formae, quod ad ejus definitionem pertinet. Quod est idem ac dicere quod, quando praedicatur propria passio de subjecto, est secundus modus per se. Quia licet praedicatum non sit de essentia subjecti, subjectum tamen pertinet ad essentiam praedicati, quatenus subjectum proprium ponitur in definitione passionis.
Tertius modus per se non est modus praedicandi, sed existendi, quando dicitur aliquid per se esse, id est solitarie, sicut prima substantia dicitur esse per se, concreta autem accidentium, ut album, musicum, etc. non intelliguntur esse solitarie, sed cum forma denominante.
Denique quartus modus dicendi per se non 'est modus praedicandi vel essendi, sed causandi; et definitur ab Aristotele : « Quando aliquid inest propter ipsum », id est significatur ratio propria a qua causatur; sicut in ista : Rdificator aedificat, non autem haec : Rdificator ambulat, quia ad ambulandum non conducit ars aedificandi. Et sic in hoc quarto modo dicendi per se intervenit quasi appellatio propriae formae et rationiscausandi aliquid, quia scilicet significatur id quod conducit ad causandum, non quod non conducit, etiam si identice et materialiter ibi inveniatur. Unde stat bene quod aliquid conveniat primo modo per se, non autem quarto; quia scilicet ut conveniat primo modo sufficit identitas essentialis, ut quarto modo, requiritur habitudo formalis sub qua aliquid convenit, vel causatur; sicut identificantur animal et rationale, conveniuntque homini primo modo per se, non tamen est per se quarto modo : Animal ratiocinatur, quia in ly animal non significatur formalis ratio ratiocinandi.
Ex quibus colliges praedicatam per se primo, vel secundo modo, debere esse praedicatum de omni, quam convenit necessario, atque adeo semper et omnibus. Tertius modus per se solum convenit singulari. Quartus modus per se, tam singulari quam universali, ubicumque formalis ratio causandi significatur.
Sed objicies: Nam haec propositio : Risibile est homo, non est in primo modo, et tamen praedicatum est pars definitionis subjecti: ergo male reducit Aristoteles ad primum modum per se id quod ponitur in definitione, et postea in secundo modo, quando subjectum pertinet ad definitionem, praedicati. Idem argumentum fieri potest de praedicationibus indirectis, quae non sunt de omni, et consequenter neque per se, et tamen contingit unum poni in definitione alterius, ut cum dico : Animal est homo, vel rationale, ly animal ponitur in definitione praedicati, et similiter cum unum correlativum definitur per aliud: ergo non bene dicitir primus modus per se, quando definitio, vel pars definitionis praedicatur de aliquo. Tertio: Omnia praedicata contingentia erunt per se secundo modo, quia in definitione cujuscumque accidentis, etiam quinti praedicabilis, ponitur subjectum, ut ex D. Thoma, de Ente et essentia, colligitur: ergo non est bona definitio secundi modi per se. Denique in quarto modo ponuntur praedicata contingentia, ut cum dicitur: Ignis calefacit, aedificator aedificat, praedicantur enim actiones, quae contingenter conveniunt causis agentibus et possunt impediri; ergo non sunt praedicata per se; quae enim contingenter conveniunt sunt per accidens.
Ad primum respondetur : Quod circa illam propositionem in qua subjectum accidentis praedicatur de ipso accidenti, auctores divisi sunt.