Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 679

Quidam enim existimant absolute non esse per se in primo modo. quia subjectum non est pars intrinseca accidentis, et propositio ipsa est indirecta, et consequenter non est de omni et per se, ut : Album est corpus, risibile est homo. Et ita Cajetanus, i Post., cap. xyiii, absolute censet esse propositiones per accidens, licet improprie dicantur per se. Et sic exponit seipsum, quando in tertio capite dixerat quod ista propositio erat perse, quia subjectum est pars definitionis accidentis, sive in recto, sive in obliquo. Alii dicunt subjectum praedicari per se primo modo de accidenti, non absolute, sed per additamentum et extrinsece, eo quod a subjecto pendet quidditas talis accidentis ut ab extrinseco, et sic eo modo quo pertinet ad definitionem, praedicabitur per se primo modo. Unde Aristoteles inter exempla primi modi per se ponit triangulum, qui constat ex lineis, et lineam, quae constat ex punctis : punctum autem non praedicatur de linea nisi in obliquo, sicut terminus de relatione, et objectum de potentia. Et quando Aristoteles dicit subjectum praedicari per accidens de forma accidentali, intelligitur per accidens, id est per aliud, non per accidens, id est accidentaliter, ut cum simum dicitur nasus, convenit ei nasus per aliud, id est, per hominem, quia est subjectum illius. Vel melius dicitur quod Aristoteles non loquitur de subjecto proprio, sed alieno et communi, quod respectu accidentis facit propositionem accidentalem. Et hoc in littera Philosophi certum est, ut patet in hoc primo lib., c. xvm ject. xxxm, apud D. Thomam, ubi Aristoteles ponit exemplum, ut quando dicitur : 'album est lignum; non est autem simile quando proprium subjectum dicitur de passione propter connexionem necessariam inter illa.

Et haec ultima solutio satis probabilis apparet, licet prima non correat probabilitate. Et ita dicitur ad argumentum, quod Aristoteles in secundo modo per se posuit illas propositiones, in quibus praedicatum est propria passio de proprio subjecto, quia tale subjectum est de ratione praedicati. Si tamen subjectum cui convenit propria passio praedicetur de ipsamet passione, non dixit Philosophus pertinere ad secundum modum.

Ad secundum dicitur praedicationes indirectas non ex eo praecise quia indirectae sunt excludi a secundo modo per se, ut aliqui putant, eo quod propositio indirecta non est de omni, quod requiritur ut aliqua propositio sit per se. Caeterum hoc instatur in illis directis in quibus subjectum convertitur cum praedicato, et sic omni subjecto praedicatum convenit, ut cum dicitur : Risibile est homo, rationale est homo.

Et ideo dicendum est quod in istis indirectis aliquando fit propositio identice essentialis, ut cum dicitur: Rationale est homo, et tunc identice etiam pertinet ad primum modum, quia unum extremum pertinet ad essentiam alterius identice; aliquando vero faciunt propositionem contingentem, ut cum dico : Animal est homo, et tunc non est in aliquo modo per se, nec de omni, quia est contingens; aliquando vero praedicatur subjectum de passione propria, ut : Risibile est homo, et tunc est in primo modo per se, quia praedicatum homo pertinet ad definitionem et quidditatem risibilis, saltem per additamentum, sicut subjectum ponitur in definitione accidentis, ut dicitur vn Met.; et eodem modo quando correlativum praedicatur de correlativo in obliquo, ut cum dicitur : Pater est filii pater, etiam ad primum modum per se in