Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 680
obliquo et per additamentum, quia sic pertinet ad ejus definitionem. Haec vero propositio : Animal est rationale vel irrationale, ratione disjunctivi est necessaria et de omni, reduciturque ad secundum modum per se, quia licet rationale et irrationale sint differentiae contrahentes, tamen illud disjunctum habet se ut propria passio, quia proprium est animalis et per se quod aliquo illius disjuncti contrahatur.
Ad tertium respondetur quod accidentia communia, si possunt, reduci ad subjectum proprium, ut calor ad ignem, frigus ad aquam, tunc definiuntur ut propriae passiones per talia subjecta in primo modo per se per additamentum, ut explicatum est. Si vero non sint reducibilia ad aliquod subjectum proprium, tunc non definientur per tale subjectum, quantum est ex ratione suae speciei, quia ab illo subjecto speciem non habent; inhaerentia tamen talis accidentis, seu accidens ut capax inhaerendi per subjectum definietur, quia aptitudo ad inhaerendum essentialis est accidenti, sed generico, non specifice.
Ad quartum respondetur : Praedicatum per se quarto modo posse esse accidentale in praedicando, sed est per se in causando, et ita : Calidum calefacit, dicit praedicationem quinti praedicabilis, sed causalitatem per se.
Circa praedicatum quod vocatur secundum quod ipsum, vel praedicatum universale, notandum est ex D. Thoma, i Post., lect. xi, quod non dicitur praedicatum universale eo modo quo quinque praedicabilia dicuntur universalia praedicando, sed secundum quamdam totalitatem et adaequationem, quatenus nec subjectum sine ipso, nec ipsum sine subjecto invenitur, quod est dici ad convertentiam : potest enim aliquid universaliter praedicari, non
tamen secundum quod ipsum, nt cum dicitur: Omnis lapis est coloratus, praedicatio est universalis, sed non est secundum quod ipsum, quia non in quantum lapis coloratus est, sed in quantum mixtum. Quare ad praedicatum universale, vel secundum quod ipsum requiruntur tres conditiones. Prima, ut sit de omni, id est universaliter dicatur. Secunda, ut sit per se primo vel secundo modo, id est, necessario conveniens. Tertia, ut dicatur ad convertentiam, seu in quantum tale. Qua ratione ultima differentia et propria ejus passio conveniunt per se primo, et secundum quod ipsum; ut: Homo est rationalis, vel risibilis, per se primo et ratione ipsius hominis convenit; si vero dicatur : Homo est animal, vel sensibilis, non convenit per se primo, licet essentialiter conveniat, quia etiam convenit aliis, et consequenter ratione naturae confimunis, non ad convertentiam, sed secundum quod ipsum. Et sic definitur hoc praedicatum : « quod dicitur de omni, et per se, et hoc que ipsum est » : per se, inquam, in primo, vel secundo modo perseitatis, qui solum sunt modi praedicationis. Itaque de omni et per se, et secundum quod ipsum se habent ut superius et inferius; nam omne praedicatum secundum quod ipsum est per se, sed non e contra, omne per se est de omni, sed non e converso.
QUAESTIO XXV
DE DEMONSTRATIONE.
Ex praemissis per formam syllogisticam dispositis in materia necessaria fit demonstratio, de qua praecipue agitur in isto opere, et ideo explicatis praemissis sequitur agere de demonstratione, in qua