Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 681
tria possumus considerare. Primum est definitio, seu essentia illius. Secundum, materia ex qua constat et circa quam versatur. Tertium, divisio ejus in demonstrationem quia, et propter quid. Nam de illius effectu, qui est scientia, agemus quaestione sequenti.
ARTICULUS I.
Utrum recte sit definita demonstratio ab Aristotele.
Dupliciter definitur ab Aristotele demonstratio. Primo, ex ordine ad effectum quem causat, qui etiam est finis ejus. Secundo, ex ordine ad materiam ex qua constat. Et ita' prima definitio est secundum ordinem causandi; secunda in quantum est causata ex suis principiis. Prima definitio est: Demonstratio eet syllogismus efficiens scire; scire autem est cognoscere causam, ob quam res est, et illius causam esse, et fieri non posse ut aliter res se habeat. Secunda : demonstratio est syllogismus constans ex veris, primis, immediatis, prioribus, notioribus, causisque conclusionis.
Circa primam definitionem adverte tres particulas. Prima est ly syllogismus, secunda ly efficiens, tertia ly scire. Dicitur syllogismus ad declarandum quam formam argumentationis exigat demonstratio, scilicet syllogisticam; enthymema enim, nisi subintelligatur propositio quae illi deest, et reducatur ad formam syllogismi, non habet sufficientem dispositionem ut generet scientiam, quia in una tantum praemissa medium non applicatur, Tei explicatur ut actualiter conveniat extremis, sine qua applicatione non fit evidens illatio qua uniuntor inter se estrema; et ita, si con-
cludit enthymema, est in virtute syllogismi ad quem reducitur. Quia vero non sufficit explicare rationem syllogismi ex parte formae, nisi etiam explicetur ex parte materiae, quae debet importare necessariam connexionem ut demonstrationi deserviat, ideo talis materia explicatur in hac definitione, per effectum quem habet, scilicet generare scientiam; sicut in sequenti definitione, per intrinsecas conditiones quibus constat.
Secunda vero particula est ly efficere, ubi difficultas est, quo genere causae demonstratio dicatur efficere scientiam. Sed breviter respondetur quod vel loquimur de scientia actuali, seu de assensu scientifico, qui est ipsum scire; vel de habituali, id est habitu scientifico, qui producitur ex actuali scientia. Si primo modo loquamur, non tota demonstratio, sed praemissae convenienter dispositae et admissae sunt causa scientiae; nam demonstratio integra, prout includit praemissas et conclusionem, includit assensum scientificum ex parte conclusionis, et causam talis assensus ex parte praemissarum. Praemissae autem influunt in conclusionem, sicut dictum est praecedenti quaest., art. m, effective et formaliter : effective quidem ipsi assensus praemissarum, qui sunt formales notitiae, seu oonceptus quibus actuatur intellectus ad inferendum conclusionem; formaliter autem ipsa objecta, seu res cognitae, quae istis notitiis repraesentantur, ipsasque praemissas formales specificant; et quia veritas et objecta principiorum virtualiter continent veritates illatas, virtualiter etiam et mediate specificant assensum conclusionis, qui explicate et formaliter tendit in ipsam veritatem conclusionis. Si vero loquamur secundo modo de efficiebtia habitualis scientiae, dicendum est