Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 682
generari ab ipsa demonstratione, non solum ratione praemissarum, sed etiam ab assensu conclusionis; constat enim habitus generari et acquiri per actus similes ad quos inclinant; inclinat autem habitus scientiae ad assensum circa conclusionem ex praemissis; ergo per similem actum effective generatur. Sed de generatione habituum latius in Metaph., et in lib. de Anima; et videri etiam potest i-ii, quaest. u.
Tertia denique particula est ly scire, cum dicitur: Demonstratio est syllogismus faciens scire; et communiter intelligitur de scientia propter quid: et hoc conformiter ad mentem Aristotelis, qui definiendo demonstrationem subjicit definitionem ipsius scire propter quid, dum inquit: Scire autem est cognoscere causam ob quam res est etc.; absolute tamen verum est etiam quod demonstratio quia efficit scire scientia quia, et ita facile utrique demonstrationi accommodari potest definitio. Quid sit autem scientia propter quid et quia, infra dicemus art. iv.
Circa secundam definitionem demonstrationis, advertendum est illam tradi penes propositiones ex quibus formatur, vel formari debet syllogismus demonstrativus, explicando conditiones quae requiruntur in praemissis ut formetur vera demonstratio ex illis. Dicitur ergo demonstratio: Quae est ex veris, primis, immediatis, prioribus, notioribus, causisque conclusionis. Aliqui loco illius particulae est ponunt procedit. Et inveniunt mysterium in ly procedit, quod denotat discursum. Sed Philosophus non posuit verbum procedit, sed verbum est, sive constat; et utrumque verum est, et quod procedit quantum ad conclusionem illatam, et quod constat ex praemissis et conclusione, quia totus integer syllogismus habet illas ut partes sui. Igitur tres priores particulae definitionis manifestant conditiones praemissarum quasi absolutas; tres reliquae quasi comparativas, tam in ordine ad conclusionem, quam ad alias propositiones.
Prima ergo particula est ex 'peris, quia licet possit verum concludi ex falso ratione formae, et supposita concessione praemissarum, tamen scientifice probari non potest ex falso verum, quia probatio dat certitudinem et evidentiam, quam falsitas praebere non potest veritati. Dicitur ex primis et immediatis, id est ex per se notis, quae non per aliud medium demonstrantur, ut explicat D. Thomas, i Post., lect. iv. Et dicuntur primae respectu earum quae per illas probantur, immediatae vero, quia carent medio demonstrante illas, ut dicit S. Doctor. Itaque non sunt superfluae illae duae particulae, sed explicant diversas formalitates, scilicet propositionem non esse demonstratam ab alio, quod est carere medio, et esse aptam demonstrare alia, seu primatum inter alia tenere, quod est esse primam. Quid sit autem propositio per se nota et immediata, diximus praeced. quaest., art. iv.
Adduntur in definitione tres ultimae particulae ex prioribus, notioribus, causisque conclusionis: in quibus particulis explicat Philosophus praemissas comparative, seu applicative ad conclusionem. Comparando autem praemissas ad conclusionem, oportet quod medium, quo praemissae connectuntur et manifestant illam, sit causa conclusionis, saltem in cognoscendo, et consequenter praemissae habeant prioritatem respectu conclusionis eo modo quo habent causalitatem ad illam. Denique debent esse notiora, quia cum causent manifestationem et notitiam conclusionis per hoc