Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 683
quod ipsa principia nota sint, necessario consequitur quod debeant esse notiora, quia propter quod unumquodque tale et illud magis. Circa istas tamen conditiones demonstrationis, quae hac definitione explicantur, occurrunt aliqua breviter resolvenda. Primum, an ita sit quod omnis demonstratio debeat constare ex praemissis per se notis et medio probativo vacantibus, an sufficiat quod demonstratio resolvatur in praemissas evidentes quidem, sed ex aliis probatas, et non per se immediate notas?
Respondetur: Hoc secundum sufficere, et ita omnis demonstratio constabit ex primis et immediatis, vel formaliter in se, vel virtualiter, quia ex talibus per se et formaliter deducitur, et sic mediate et virtualiter fit ex primis et immediatis, quia ultimate in illa resolvitur; sufficit autem quod demonstratio constet ex propositionibus quae resolvi possunt in propositiones per se notas. Quod etiam docet D. Thomas i Post., lect. iv, § Ostendit, etc.; et manifestum id fit quando, post demonstratam primam vel secundam conclusionem in aliqua scientia, procedimus ad tertiam, vel quartam, vel decimam, quae ita probantur per suas praemissas, quod tales praemissae dependent a prioribus conclusionibus, vel a primis principiis.
Secundo inquires: Quomodo intelligendum sit quod demonstratio procedit ex causis conclusionis: nam demonstratio quia procedit ex effectibus, vel causis remotis; demonstratio autem propter quid non semper procedit ex causis, quae verae causae sint, ut quando unum attributum in Deo probatur ex alio, et passiones entis de ente, ubi non intervenit vera causalitas. E contra autem prima passio causatur ab essentia, et tamen non demonstratur per illam, quia non datur aliquod
medium inter essentiam et primam passionem.
Respondetur: In hac definitione principaliter definiri demonstrationem propter quid, licet adaptari possit demonstrationi quia, ut diximus, accipiendo causas conclusionis non pro causis in essendo, sed in cognoscendo, et quoad nos. Quod vero additur de demonstrationibus propter quid, respondete" non requiri quod semper procedam ex causa quae formaliter sit causa et physice, sed sufficit quod virtualiter, vel metaphysice, ita quod unum se habeat ut ratio alterius, etsi non sit causans alterum, sicut immutabilitas est ratio eeternitatis, et perfectio bonitatis, etc. Quod vero dicitur de prima passione respectu essentiae, respondetur illam quidem causari, et dimanare ab essentia, sed quia essentia est subjectum de quo debet demonstrari, non potest demonstrari de ipsa essentia, nisi per ipsammet essentiam. Unde in re caret medio per quod demonstratur, quia est idem cum subjecto, accipitur tamen a nobis definitio essentiae quasi medium demonstrationis non re, sed ratione distinctum.
Tertio dubitatur, cur dicitur in definitione quod praemissae sint notiores quam conclusio, videtur enim hoc non bene dici. Nam in primis non sunt notiores quia veriores, cum veritas consistat in indivisibili. Secundo, non dicuntur notiores quia certiores, nam praemissae sunt causae naturales, modo naturali influentes in conclusionem, ergo totam suam certitudinem ei praestare possunt, praesertim quando conclusio non differt in re a praemissis, sed ratione. Imo si intellectus magis se applicet ad attendendum notitiae conclusionis, quam praemissarum, majorem ei communicabit certitudinem. Tertio, in conclusione theo-