Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 684
logica, ex una primissa de fide, altera naturali, conclusio illata est certior prefimissa naturali, et sic potest conclusio aliquam praemissam vincere in certitudine, poterit ergo aliquando vincere utramque.
Quarto, quia fundamentum ad asserendum quod principium est notius non est firmum. Est enim duplex fundamentum. Alterum, illud axioma Aristotelis : Propter quod unumquodque tale, etc., quod tamen patitur multas instantias; non enim valet si dicas : Lapis est albus propter albedinem, ergo albedo est magis alba; sanguis funditur propter sanitatem, ergo sanitas magis funditur; homo intelligit. propter species et habitus, ergo species magis intelligunt. Secundum fundamentum est: quia preemissae sunt causa aequivocee conclusionis, causa autem aequivoca est nobilior suo effectu; hoc autem instatur in causis ©quivocis instrumentalibus, quoniam non sunt perfectiores suo effectu, sicut semen non est perfectus vivente producto, neque calorigne, praemissae autem sunt instrumenta intellectus, qui est principale agens producens conclusionem.
Respondet.: Necessario praemissas debere esse notiores, quia si essent ©que notae, vel minus quam conclusio, nullo modo per illas conclusio probaretur. Et ratio est manifesta, quia praemissae, aut sunt indemonstrabiles, et ex terminis per se notae, aut ex aliis prioribus demonstrabiles. Si hoc secundo modo se habent, prius sunt demonstrabiles quam conclusiones ex ipsis deductae, et consequenter prius notae, et a paucioribus consequentiis dependentes, et paucioribus mediis indigentes, et consequenter notiores, utpote independentiores in ipsa veritate. Si primo modo, manifestum eat quod sunt notiores (utpote ex
terminis notifi) quam conclusio ovi ex illis deductae, et ab illis partiei-* pantes evidentiam.
Ad primum ergo in oppositum dicitur : Veritas sumitur dupliciter. Uno modo ut tenet se ex parte termini quem tangit, scilicet esse vel non esse, ad quem habet ad aequationem; alio modo ex parte fundamenti, et modi fundandi talem ad aequationem, quae in aliquibus est immutabilior, vel mutabilior, quam in aliis, et sic fundat certitudinem et firmitatem veritatis, potius quam veritatem ipsam. Primo ergo modo veritas consistit in indivisibili, licet falsitas, quia sumitur per recessum atermino veritatis, latitudinem admittat, et una sit major altera, ut docet D. Thomas, iii cont. Gent., c. cxxxix ; ipsa autem veritas tangit terminum indivisibilem, scilicet esse vel non aese, non in fieri, sed ut in termino, et in facto esse, quia tangit esse vel non esse ut in re, falsitas vero recedendo ab esse, et tendendo ad oppositum, in qua tendentia potest esse magis vel minus, sicut in peccato. Et ttoa est simile de bonitate morali, cujus adffiquatio non est ad regulam indivisibilem et in facto esse, sed ad convenientiam rationis, quoniam est mediom prudentionem, et admittit latitudinem, utpote non determinatis regulis alligata, sicut ars, sed juxta circumstantias arbitrarie. Unde veritas speculativa regulatur penes esse vel non esse rei in se, practica vero penes convenientiam, vel disconvenientiam ad rationem et prudentiam. Quando autem dicit Div. Thomas, i p., q. xvii, art. rv., qued veritas et falsitas dicunt oontrarietatem inter se, loquitur de veritate et falsitate ex parte judiciorum, seu actuum intellectus, non ex parte termini ad quem est adffiquatio veritatis. Et Philosophus in iv Metaphysic., text. viii, lect. vi, apud Divum Thomam, non dixit prima principia