Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 685
esse verissima, sed certissima, seu firmissima. Et hoc modo ex parte fundamenti, seu firmitatis et modi fundandi, veritas suscipit magis et minus, quia firmior et immutabilior est connexio extremorum in hac propositione: Deus est, quam in hac: Homo sedet, vel : Nix]est alba, etc. Et sic etiam premisse sunt veriores, id est certiores conclusione, quia ab illis veritatem participat.
Ad secundum respondetur : Causam naturalem omnino univocam et ejusdem rationis totam suam perfectionem communicare posse effectui, non vero eequivocam, ut sunt preBmissffi ad conclusionem; et licet conclusio identificetur aliquando eum promissis exjparte rei cognitae quantum ad entitatem, et sic sit ejusdem certitudinis identice, tamen in ratione veritatis est diversa, et quia una se habet ut illata et illuminata, alia ut illuminans, hsee saltem quoad nos debet esse notior. Neque hoc consistit in majori intensione intellectus, id enim deservire poterit ad majorem adhaesionem actualem ex parte cognoscentis, non ad firmitatem ex parte rei cognitae, id est immutabilitatem majorem desumptam ab objecto.
Ad tertium respondet.: In discursu theologico conclusionem non esse notiorem praemissa naturali quoad evidentiam, sed quoad certitudinem, si preBmissa naturalis seoreim consideretur; si tamen consideretur ut elevata et conjuncta praemissae de fide, sic illa conjunctio praemissarum est certior conclusione illata; comparatio autem inter conclusionem et praemissam non debet fieri respectu unius praemissae tantum solitarie sumptae, sed ut praemissa est formaliter, id est conjuncta alteri praemissae, unde desumitur tota et integra ratio inferendi; et sic est certior conclusione theologica praemissa naturalis, ut
conjuncta promissa de fide, non secundum se tantum.
Ad quartum respondet.: Utrumque fundamentum esse solidum. Et quoad primum, illud axioma Aristotelis verissimum est, cum debitis conditionibus intellectum, quas diversia locis tractat D. Thomas, ut in i p., q. xcrn, art. n., ad 3, et in ii, diat. xii, quaest. i, art. n., ad 2, et in Met., leot. n., et i Post., lect. vi. In summa, reducitur veritas ejus ad tres conditiones. Prima, quod distinguantur oausa et effectus, nec sit eadem forma utriusque. Secunda, quod effectus et causae communicent in eadem denominatione, et dicatur unum esse tale propter aliud, non quomodocumque, sed quia aliud etiam est tale, ita quod ex denominatione unius nascatur denominatio alterius. Tertia, ut illa ratio, in qua communicant causa et effectus, suscipiat magis ac minus. Et sic defectu secundae conditionis deficiunt instantiae adductae, et aliae similes, quia non communicant in eadem ratione et denominatione; nec enim albedo est alba, neque sanitas funditur, nec species intelligunt; defectu vero primae conditionis non valet: Filius spirat Spiritum sanotum propter Patrem, a quo id accipit, ergo Pater magis spirat, quia per eamdem formam spirativam uterque spirat. Et similiter ista non valet: Animal est risibile propter hominem, ergo homo est magis risibilis, quia est idem risibile utriusque; haec tamen valebit: Luna est lucida quia sol est lucidus, ergo sol est magis lucidus, quia non tantum propter solem, sed etiam propter lucem solis luna lucet; ita quod ipsa ratio, seu denominatio, in qua communicant causa et effectus, est causa quod aliquid sit tale, ut bene Carjetanus notat in expositione hujus cap. ii.
Quoad aliud vero principium, quod