Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 686
praemissae sunt causae aequivocae respondetur vere esse aequivocas causas, neque esse pure instrumen, tales, sed in suo genere principales, scilicet in ordine ad illuminandum conclusionem, licet ut motae a potentia intellectiva, respectu cujus sit habent ut instrumentum, sicut coelum respectu angeli instrumentum dicitur, et tamen absolute coelum motum est causa principalis respectu inferiorum, et similiter omnis potentia et virtus rei dicitur instrumentum ejus; non tamen est proprie instrumentum, sed forma agendi, alioquin omnis habitus superveniens intellectui dicendus esset instrumentum, quod tamen proprie non dicitur, quia proprie se habet ut forma agendi ipsi agenti principali; causa autem pure instrumentalis supponit causam principalem esse perfectam in actu, nec ipsam actuat et perficit, sed illi deservit et ministrat. Si vero causam ipsam perficit et actuat ut agat, licet determinando et complendo, ad causam principalem pertinet. Sed habet quamdam similitudinem instrumenti, quatenus est virtus adveniens causae principali, eique subordinata; et hoc modo praemissae se habent ad intellectum, tanquam ratio et lux determinans indifferentiam ejus ad illuminandam et inferendam conclusionem.
ARTICULUS II.
Quid requiratur ut aliqua propositio sit demonstrabilis.
Propositio demonstrabilis duas habet conditiones. Prima, quod versetur circa materiam necessariam. Secunda, quod per aliquod medium probetur et illuminetur. Et ratione necessitatis opponitur opinioni; ratione medii opponitur propositioni per se notae, id est carenti medio; et sic ad discernendum propositio-
nes demonstrabiles a non demonstrabilibus ista duo oportet explicare, scilicet quomodo exigat materiam necessariam, et quae sint propositiones per se notae.
Circa primum, certum est apud Aristotelem, in hoc i lib., cap. vi, et vii, demonstrationem debere esse ex necessariis et per se. Sunt tamen quidam recentiores, qui existimant quod potest esse vera demonstratio etiam circa materiam contingentem, ut indicat Vazq. i, part., disput. iv, cap. vn, et Cabero hic, disput. u, dub. hi, sed solum requirunt quod actus sint certi, et evidentes. Unde in demonstratione imperfecta, qualis est a posteriori, poterit dari scientia de contingentibus; nam hic syllogismus: Omne animal dum currit calefit, Petrus currit, et est animal, ergo calefit, non est probabilis, neque erroneus, ergo demonstrativus. Et hoc confirmari potest in Physica, quae est vera scientia, et tamen agit de multis contingentibus, ut quod in aestate sit calor, in hyeme frigus, etc., quae aliter accidere possunt.
Denique confirmatur in Theologia, quae habet pro conclusionibus multa contingentia, quae deducuntur ex duabus propositionibus de fide, vel altera saltem naturali, et tamen est simpliciter certa et infallibilis scientia. Et similiter ipsa fides divina ex parte materialis objecti multa contingentia attingit et credit, et tamen est infallibilis.
Quod si dicatur id habere fidem ratione testimonii divini, cui formaliter innititur, non ratione objecti materialis, hoc ipsum dicemus de scientia, quod ratione suee formalis rationis et actus erit certa et infallibilis, sed non habebit pro objecto materiali aliquid necessarium.
Sed hffic nihil obstant assertioni nostrae, licet ex secundo argumento moti fuerint aliqui antiqui Philo-