Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 687

sophi ad negandum dari veram scientiam; inter quos fuerunt Academici, et idem senserunt Heraclitus, et Cratillus. Quibus ex parte adhaesit Plato, sentiens de rebus corruptibilibus non dari scientiam; ut tamen illam non negaret omnino, posuit ideas separatas, de quibus esset scientia, ut ex D. Thoma supra retulimus, q. in, art. ii. Quod ergo scientia debeat versari circa objectum necessarium, inde constat quia assensus scientificus debet esse certus et firmus circa conclusiones illatas, alioquin non esset scientia, sed opinio, neque esset virtus intellectualis, utpote imperfecta et infirma; virtus autem debet esse dispositio perfecti; non potest autem haberi certus et firmus assensus, si connexio non sit necessaria, sed contingens, siquidem assensus debet esse firmus in veritate, quae est conformitas ad esse vel non esse; si ergo certo et firmiter dicit hoc esse vel non esse, et in re contingenter est, potest ergo in re mutari; et tunc vel mutatur assensus, vel non mutatur; si mutatur, jam non manet talis scientia, sed opposita; si non mutatur, falsificatur, quia aliter est in re quam in assensu; ergo repugnat quod assensus firmus et certus scientiae versetur circa objectum contingens.

Ad primum ergo respond: Quod nec in scientia a priori, nec a posteriori potest dari actus certus et evidens circa materiam contingentem; et in illo syllogismo allato manifestum est quod non est demonstrativus, sed probabilis, quia illa minor: Petrus est animal, et currit, pro illa parte, et currit, non est certa, sed contingens, et ita infert conclusionem probabilem. In Philosophia autem sunt demonstrationes de rebus quae aliter possunt contingere, non tamen secundum connexionem contingentem, sed ne-

cessariam. Verbi gratia, quod in hyeme sint pluviae contingens est quantum ad eventum, est tamen infallibilis et necessaria connexio quod in illo tempore sint connaturales et debitae, ut in plurimum, et hoc omnino necessarium est.

Ad confirm. respondet. : Theologiam non inniti ipsis connexionibus, seu veritatibus rerum secundum se, sed ut subsunt virtuali revelationi et lumini superiori; licet autem res secundum se habeant connexionem contingentem, respectu tamen Dei et ut subsunt ejus scientiae, addunt connexionem infallibilem; Theologia autem nostra subalternatur scientiae divinae, et supponit sua principia ibi evidenter esse cognita, atque adeo ibi considerari secundum connexiones infallibiles et immutabiles; unde Theologia formaliter loquendo non versatur circa connexiones contingentes, sed circa infallibiles praesuppositive, id est, quatenus in scientia divina praesupponit illas evidenter probatas, et infallibiliter participatas, licet respective ad causas proximas, contingenter se habeant, ut docet D. Thomas, i p., qu. xiv, art. xm, et ibi latius explicari solet. De subalternatione autem Theologiae ad scientiam divinam aliqua attingemus seq. quaest.

Ad id quod additur de fide, respondetur eodem modo: quod fides non habet infallibilitatem ab ipsis rebus, sed a testimonio divino, ut doceri solet ii-ii, q. prima. Ad replicam vero dicitur esse disparem rationem inter fidem et scientiam, quia scientia accipitur ab ipsis rebus, et ex una veritate illuminat aliam, et ideo si veritas firma et immutabilis non sit, nec illuminatio erit firma, et certa; et ideo bene deducitur ex contingentia objecti et connexione non necessaria formalis ratio contingens et fallibilis; at vero fides non sumit suam rationem formalem ex