Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 688
>
connexione rerum, sed ex testimonio divino, quod extrinsecum quidem est rebus ipsis, sed in se certissimum et infallibile, et ideo potest circa res contingentes non contingenter versari.
Ex his sequitur quomodo demonstrationi competant aliae conditiones ex parte objecti demonstrati, scilicet quod sit de universalibus et perpetuis, et ex propriis principiis. Debet quidem esse de perpetuis, non positive in existendo, sed objective fundando veritatem non dependentem a connexione mutabili. Debet etiam esse de universalibus, quia scientia est de necessariis; connexio autem necessaria solum invenitur inter praedicata essentialia, et inter subjectum et passiones. Et praedicata quidem essentialia pertinent ad definitionem rei; definitio autem non datur de singularibus, ut singularia sunt, sed de ipsa essentia rei quae est communis et pertinet ad speciem; propria autem passio dimanat a principiis essentiae, non a principiis individuationis, et sic connexio propriarum passionum non est cum singularibus, ut singularia sunt.
Denique debet demonstratio procedere ex propriis, et non extraneis, quia debet procedere ex his quae necessario et per se sunt connexa; repugnat autem quod aliquid sit per se connexum cum alio, et sit extraneum illi, quia nil est magis proprium quam id a quo aliquid per se dependet, et cum quo per se connexionem habet, id est intrinsecam. Quod si in Mathematicis aliquando fiunt demonstrationes secundum extrinseca, tamen ibi supponitur proportio, vel adaptatio unius ad aliud omnino intrinseca, et sic ratione habitudinis inclusae non proceditur omnino ab extraneis, licet illa habitudo* non sit effectus, vel causae, sed proportionis. Quis vero supernaturali lumine demonstran-
tur, licet extrinsecum sit, tamen quia derivatur a Deo, in quo dantur immutabiles et infallibiles connexiones cum rebus quantumcumque contingentibus, ideo tandem resolvitur illa manifestatio in aliquid intrinsecum, saltem ex parte habitudinis, quam omnes creaturae dicunt ad primam causam et ordinationem ejus.
Circa secundum, quod in hoc articulo explicandum est, scilicet: quod propositiones careant medio et dicantur per se notae, duo videntur explicatione indigere. Primum, an propositiones per se notae debeant carere omni medio a priori et intrinseco, an etiam medio extrinseco et a posteriori. Et similiter, an, licet careant medio in una scientia, potest tamen probari per aliam, v. g., per Metaphysicam, aut aliam scientiam superiorem. Secundum, specialiter circa propositiones in quibus prima passio praedicatur de subjecto, an sint indemonstrabiles simpliciter.
Ad primam difficultatem respondetur: Ad propositionem per se notam absolute loquendo sufficere quod careat medio intrinseco; non autem quod etiam medio extrinseco careat, sive per effectus sive per causam extrinsecam efficientem, vel exemplarem, sive per deductionem ad impossibile. Et ratio est, quia hoc ipso quod aliquid unitur alteri seipso immediate, habet in se principium sufficiens ut cognitis et penetratis terminis, immediate cognoscatur connexio extremorum, siquidem immediate uniuntur et oonnectuntur; quidquid autem ex sola explicatione terminorum cognoscitur connecti cum altero, est objectum propositionis per se notae, scilicet, quae ex explicatione terminorum cognoscibilis est; ergo nihil obstat medium extrinsecum ut propositio sit per se nota, siquidem ex propriis et ab intrinseco solum cogniti* te**